Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/51


notae in lubrum alterum 635

62.

(pag. 428, n. 3).

Emenda «inter primas artium»: nani inter vere pios pecuaria, inter gentes fuit omnium prima rustica, ut postea probavimus libro II, parte II, cap. XI, § «Eosdem in ruris artibus» [52].


63.

(pag. 428, n. 4).

Cur vere pii pastores?

Abrahamum et Lothum (Genes., cap. XIII, vers. 7), quorum prior fuit primus gentis hebraeae conditor. Et sacra historia antidiluviana, quanquam narret Cainum Abele priorem natu, tamen Abelem prius memorat pastorelli, deinde Cainum agricolam, et Cainum, impium in suos, ac proinde in Deum, fundasse civitatem, cui legibus opus erat, ut pastura tuta per agros fieret.


64.

(pag. 429, n. 1).

Ius heroicum foeminas in perpetua tutela esse.

Et ex moribus heroicis illud quoque est antiquum ius romanorum, ut vel virgines in parentum, vel nuptae virorum, vel viduae iteruni parentum, vel, parentibus defunctis, fratrum aut alius adgnati proximi tutela essent. De quo iure duo extant pulcherrimi apud Homerum loci in Odyssea: alter ubi proci per Antinoum significant Telemacho ut sinat matrem suo iudicio uti et nubat cui pater ipsius iusserit [II, 113-4]; alter ubi Minerva cum Telemacho fingit patrem fratresque iubere ut Penelopes Eurimacho, praecipuo procorum, nubat1.

  1. Contaminazione ed errata interpretazione di Od., I, 275 sgg. e II, 224 [Ed.].