Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/50

634 notae in librum alterum

nialium lib. II, cap. V1Argumentum primos patres sacerdotes omnes fuisse et cepisse uxores in omnis vitae consortium, ut Modestinus in definitione nuptiarum [Dig., XXII, 1, 1] eleganter dicebat. Atque haec sit ratio cur inter romanos sera introducta divortia.


58.

(pag. 423, n. 1).

Quo more edam orientales usos, atque adeo ius gentium esse, docet Rebeccae historia (Genes., cap. 24).


59.

(pag. 426, n. 1).

Cur ius vitae et necis in liberos seu filios iustos?

In liberos: et ideo tribuit, quia ex iustis nuptiis natos constat esse partes parentum, cum iustae nuptiae, ut legibus romanis phrasi utar, «certuni patrem demonstrent».


60.

(pag. 427, n. 1).

Ut potestas patria proprie «paternum imperium»?

Et Livius in historia horatiani iudicii, cuius verba sunt [I, 26]: «Patre proclamante se filiam iure caesam iudicare: ni ita esset, patrio iure in filium animadversurum fuisse». Unde in legibus romanis patria potestas momentose «paternum imperium» dieta mansit.


61.

(pag. 428, n. 2).

Paterna maiestas.

Unde in romanis legibus patria potestas graviter «paterna maiestas» est appellata.

  1. Coloniae Agrippinae et Parisiis, 1550 [Ed.].