Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
630 | notae in librum alterum |
## 43_bis ## penetrasse, indeque terrae motibus, ut de Sicilia fertur, divulsas esse. Et sane, si quis terrarum situs animadvertat, omnes insulas, prae maris vastitate, proximis continentibus adiacere comperiat.]
44.
(pag. 408, n. 2).
Et ferocissimos gentium mediterraneos fuisse, Calgacií1 oratio in Agricolae vita [30-2] testatur, apud Cornelium Tacitum.
45.
(pag. 411, n. 1).
tq Origo et perpetuitas historiae profanae universae. Et ita tribus his postulatis habetur origo et perpetuitas historiae profanae universae. Nempe ex primo origo a tempore obscuro, ex tertio perpetuatio per tempus fabulosum, ex secundo ad tempus usque historicum certum romanorum.
46.
(pag. 413, n. 1).
Quia, ea aetate, prima hominum et summa dignitas patrum erat, nec homines quid dignius de diis poterant cogitare.
47.
(pag. 414, n. 1).
Primum «templum», caelum —
Templi ἀετος2 unde dicatur? — Unde «pinnae templorum»?
Principio primus deus gentibus Caelum fuit. Deinde caelum ipsum primum Dei templum iisdem habitum est. Qui mos persis mansit — qui fuit color ut Xerses tempia Graeciae incenderit, quod parietibus concluderent deos, quibus patere omnia oporteret quorumque ipse mundus templum esset (Cicero, secundo De legibus [cap. 10]) — et Germanis,