Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/153


de historiae profaxae elementis 411

III

Postulata tria.

[9] Postulata. Primum: quicquid ex his principiis confecerimus primos homines tempore obscuro agere oportuisse, nisi adversetur et multo magis si adsonet sacra historia, ita re ipsa egisse concedatur.

[10] Secundum: quando omne ius civile est ex iure naturali gentium et proprio conflatum, quod in XII Tabulis est uniforme moribus gentium, quos ex primo postulato narravimus, id ex iure gentium esse concedatur.

[11] Tertium: cum primarum gentium poetica lingua fuerit, ut late supra docuimus, locutiones poeticae et fabulae, sive characteres heroici, quae moribus gentium per haec principia narratis commodas accipiunt significationes et mythologias, iuris gentium testimonium perhibeant, et ea propria sit earum significatio1.



  1. Cfr. Notae, 45 [Ed.].