Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/144

402 pars posterior - caput xvii

cum, in tanta camporum abundantia, opus lege agraria nullum fuit, unde clientelae apud occidentales ortae sunt, ut gravius infra explicabimus. Et ex ipsa gentis aequalitate nata inter ipsos industria et aequalitas, ut alternis annis alii terras colerent, alii quiescerent.

VIII

Cur inter scythas nullutn fuit natalium discrimen?

[9] Sed ex illa scytharum in colendis agris inter ipsos laboris et ocii per alternas annorum vices aequalitate conficitur respublicas inter ipsos sola patria potestate, nullis praeterea clientelis, fundatas esse; unde nullum ipsis discrimen nobilitatis et plebis. Quia, prae camporum abundantia, nullae occasiones natae ut violenti homines in infirmos grassarentur, qui ab illorum iniuriis ad fortium aras confugerent et, recepti, ordinem postea plebis componerent, ut libro priore diximus1 et latius inferius dicemus. Quare ciculi, pars populi transilvani, gens bello fortissima, quae ab antiquissimis se ortos hunnis iactant, omnes rusticam et pecuariam exercent, et nobiles habentur ex aequo tamen2.

IX

Scythia fortissimarum gentium mater in Occidentem,
mitissimarum et aequissimarum in Orientem.

[10] Quapropter e Scythia gentes fortissimae prodiere: primum thraces, germani, parthi; deinde in asperam Europam vandali, hunni, gotthi, heruli, longobardi, turcae aliaeque barbarae nationes; in mollem Asiam provenere seres, mitissimi et aequi amantissimi homines.

Sinenses antiqua scytharum servant vestigia,
in heroica literatura maxime.

[11] Et, uti nuper impenetrabilem sinensium murum tartari perrupere et id maximum imperium occuparunt, ita necessa-

  1. Cap. CIV.
  2. Cfr. Notae, 42 [Ed.].