Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
384 | pars posterior - caput xiii |
XXVI
... arcana gentibus...
[27] Itaque chaldaei inter assyrios, sacerdotes apud aegyptios, poetae graecis, ut nunc rex et primores sinensium, soli legum linguam callebant.
XXVII
... divina lingua romanorum.
[28] Talis divina lingua1 apud roinanos erat, qua per victimarum exta et fulminum monitus aviumque volatus deos fari putabant.
Cur divinatio arcana?
[29] Eius scientiam «divinationem» dixere, quam soli aruspices, auspices pontificesque norant.
XXVIII
Cur poetae «sacri»?
[30] Hinc poetae «divini» et «vates» et «sacerdotes» et «deorum interpretes» dicti.
XXIX
«Vulgus profanum».
[31] Et plebs quaeque «vulgus profanum» habita, quod divinam linguam non nosset.
XXX
[32] Hinc iurisprudentia, cuius praecipua pars est ius divinum, ab Urbe usque condita diu apud collegium pontificum stetit.
XXXI
[33] Et iurisconsulti dicti «oracula civitatis» et «dare responsa».