Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/41


notae in lubrum alterum 625

30.

(pag. 384, n. 1).

De qua latius in notis ad capita xxiii et xxxi1.


31*.

(pag. 385. n. 1).

[1] Adde haec alia corollaria:

XXXV

[2] Linguam heroicam fas gentium fuisse, quia per eos characteres gentes, quanquam linguis vulgaribus diversae, in idem conveniebant. Uti etiamnum sinenses, diversi linguis, una communi mente legum characteres intelligunt.

XXXVI

[3] Primos characteres heroicos non tam ab hominum arbitrio quam ab rerum natura factos, ut, exempli gratia, «tres messes» «tres annos» significant.

XXXVII

[4] Atque id ipsum in divinae providentiae admirationem, quae, in illa prima hominum feritate, gentes dissociatas eo naturali sermone conciliaret.

[XXXVIII]

[5] [Temporis processu, poetae heroes, ut suam clam plebibus linguam haberent, ut latius infra, alios characteres finxere, ex quo genere sunt, ut plurimum, aegyptiorum hieroglyphica, graecorum fabulae]2.


  1. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
  2. Questo XXXVIII corollario, aggiunto nelle postille all’esemplare inviato al principe Eugenio, non fu poi rifuso nelle Notae [Ed.].