Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/113


de poesos origine 371

... aliae sublimes...

[31] Ex secundo fonte sunt quae hactenus ex harum ignoratione caussarum admirabar, apophthegmata laconica, plena sublimitatis; quorum vix poetae postea doctissimi, ad sua ornanda, sententiarum granditate, poemata, similia invenire potuerunt. Et tamen spartani literas discere lege vetiti, et, ob id ipsum, ut in regno optimatium, plurimum de heroum moribus referebant, ut diximus libro superiore1. Itaque, in insigni linguae inopia, brevitatem heroicam vel foeminae ipsae lacaenae conservabant.

... aliae festivae vel acres.

[32] Ex tertio fonte sunt dieta florentinorum omnia, aut lepore summo aut aceto conspersa, quae fiorentini forenses, vulgo del Mercato vecchio, invenere, quum gens acutissima per barbariem summa verborum egestate laborabat.

Difficilis quaestio philologica expedita.

[33] Ex quibus omnibus illam quaestionem brevi et facile solvas, quae tantopere ingenia exercuit: linguaene scriptoribus an scriptores linguis praestantiam concilient? Quod linguae scriptoribus dant sententiarum vim; scriptores linguis locutionis cultum, copiam, ornamentum.

XVI

Poetica facultas opinionibus valet, scientia evanescit.

[34] Porro quae duo in Arte poetica omnium gravissima praecepta traduntur — alterum, ut vulgares hominum opiniones poetarum prudentiae moderentur; alterum, quod materia poeseos maxime propria impossibile credibile deligatur, hoc est res quae natura fieri non possunt, sed quae vulgus vel natura ipsa vel temere, Dei omnipotentia, per miraculum factas

  1. Priore libro, cap. CLXVIII cum duobus sequentibus.