Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/189


caput clxviii 179

nuisse «centum prope annos». Loquitur enim iurisconsultus apposite ad legem XII Tabularum, ex quo ea lex rogata est, donec iurisdictio a collegio pontificum ad praetorem romanum transferretur: non autem de universo iure, cum quo civitas romana principio est constituta.

CAPUT CLXVIII

DE CHARACTERIBUS HEROICIS

Literatura arcana — Hebraeis.

[1] Ortum hinc quoque est ut apud omnes ferme antiquas gentes sacerdotes quoque haberent literaturam arcanam, cum hoc tamen ab hebraeis discrimine, ut ii omnes ex sacro codice autographo exscriptas haberent leges, sed soli levitae literae scientiam callebant. Cum enim iis nullae vocalium formae essent, facile de legum scripto quaestiones suboriebantur, quas levitae ex sua literae scientia exsolvebant. Hanc literae scientiam, neglecta sententia, seu, ut Apostolus et post eum Ecclesiae patres loquuntur, «contempto spiritu», pharisaei verborum scrupolositatibus depravarunt, tandem rabbini corruperunt, ut in monstrosam, quam Cabalam appellant, tandem abierit.

Aegyptiis — An idem antiquissimis graecis? — Romanis.

[2] Sed inter aegyptios hieroglyphica solis sacerdotibus nota, unde «sacri characteres» appellati; uti etiamnum apud sinenses, qui enormem et gentis et reipublicae antiquitatem iactant, scientiam literarum soli reges et regni primores tenent1. An, cum ab eodem verbo «for», unde «fas», unde quoque «fabula» dieta sit, ut hieroglyphica aegyptiis, ita fabulae graecis fuerint temporis obscuri characteres arcani, quibus optimi res publicas suis posteris consignarint? et fabulae temporis heroici nihil sint aliud nisi historiae temporis obscuri?

  1. Vide Notas, 28 [postilla marginale].