Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/70

60 capita lii-liii

Pudor custos iuris naturalis.

[10] Has leges custodit pudor, de quo infra1. Pudore autem universum ius naturale conspersum est, eoque solo totum consistit2. Pudorem cuique natura attribuit, et pueris maxime, quibus vel ipse Epicurus integriorem fatetur esse naturam, ut pueritiam ceterarum aetatum regulam de bonorum finibus statuat, ut secundo libro dicemus. Unde Iuvenalis pudorem pueris a «natura tutorem datum» et eleganter et vere dixit.

CAPUT LII

EX COGNITIONE ET COGNATIONE NATURAE
TRIA IURIS PRAECEPTA

Ex natura hominis, cuius est proprium nosse3 et verum nosse4, uti supra diximus, est primum iuris praeceptum — «honeste vivere», — quo tenetur homo etiam in solitudine: quod quae conformatio cum aeterno rerum ordine est menti verum quum eam cognoscit, et ipsa est animo honestum quum eam eligit5. Ex cognatione autem naturae sunt duo reliqua, «alterum non laedere» et «suum cuique tribuere», quibus homo tenetur in omni Humana societate, secundo in omni societate aequali, tertio in omni societate inaequali, de qua utraque paullo inferius dicemus.

CAPUT LIII

QUAE SUNT LEGITIMAE SCIENTIAE PRINCIPIA

Et demonstravimus 6 scientiarum principia a Deo esse et in nobis esse. Mireris igitur eruditissimos istos viros, qui

  1. Latissime lib. II, [parte II, cap. III].
  2. Institutiones, II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
  3. Cap. XII.
  4. Cap. XVII.
  5. Cap. XLIV.
  6. Principio, [§ 2].