Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/55


capita xi-xvi 45

CAPUT XI

Atqui ens infinitum Deus: igitur homo vult cum Deo uniri; igitur a Deo est naturae humanae principium; igitur homo est a Deo.

CAPUT XII

Homo est omnium animantium praestantissimus: non autem eo quod possit, nam sunt bruta animantia homine longe, et perquam longe, potiora; non eo quod cupiat, nam bruta animantia habent quandam cupiditatis imaginem, quam «appetitum» dicunt, vehementiorem humana, ut lupi ingluviem, passerculi salaciam, leones iram. Igitur praestat eo quod noscat; homo igitur praestat ceteris animantibus ratione.

CAPUT XIII

Naturae igitur ordo, quem summa Dei sapientia comparatum esse demonstravimus1, postularet ut humana ratio, quae in homine praestantissima est, voluntati imperaret.

CAPUT XIV

Haec est natura hominis integra, qua primus omnium parens, Ada, a Deo creatus est, divino auxilio ita comparata, ut nullo sensuum tumultu agitaretur, sed et in sensus et in cupiditates liberum pacatumque exerceret imperium.

CAPUT XV

In homine igitur integro ratio erat ipsa natura humana ita divino auxilio comparata; voluntas erat integra eius naturae rectae libertas; potentia erat eiusdem naturae rectae facilitas.

CAPUT XVI

Igitur homo in eo statu si perstitisset, ita vitam omnem traduceret, ut quod in ipso esset praestantius, nempe ratio,

  1. Cap. VI et VII.