Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/215


caput clxxxiii 205

Ut formulae iuris «carmina»? — Prisci iurisconsulti «vates»
proprii romanorum.

[10] Ita prisci iurisconsulti carminibus responsa dabant, ut de legum formulis supra diximus1, in quibus si quis hos poeticos numeros non sentiat, is ne eos quidem audiat in carminum saliarium fragmentis, quae tamen ad symphoniam canebant. Et ita naturam ferre necesse fuit, ut primis carminibus existerent primula rudimenta numerorum, ut numeri plautini, diu post fusi, testantur. Et, Ciceronis item testimonio, iurisconsulti non solum de iure caussae, sed de omni re dubia in vita agenda, ut, exempli gratia, de ducenda uxore, de filia collocanda, deliberantibus consulebant, ut iurisconsulti videantur esse divini, seu vates romanorum2. Unde fortasse mansit «canere» pro «praedicere».

[11] Certe quoque diu et obfirmatissime romani patricii in perpetua illa de connubiis, imperiis, sacerdotiis plebi communicandis contentione «auspicia sua esse» affirmabant; et nos omnes priscos iurisconsultos romanos patricios fuisse ostendimus. Praeterea supra vidimus3 «fas gentium» linguam heroicam fuisse, quam forte soli callebant, et literaturam heroicam optimorum arcanam fuisse4, qua continebatur scientia etymorum, quibus res ipsas defíniebant, quod est unicum studium philosophorum; et vidimus5 iurisconsultos romanos hoc etymorum genere in iurisprudentia usos esse.

Sapientia, sacerdotium, regnum, una res primis gentibus.

[12] Postremo primis gentibus non solum qui sapientes iidem sacerdotes erant, sed ex sapientum numero reges creabantur et cura regno summum sacerdotium cohaerebat. Unde

  1. Cap. CXLI, § «Atque» [a].
  2. Vides Notas, 35 [postilla marginale].
  3. Cap. CLXIX.
  4. Cap. CLXX.
  5. Cap. CLXX, § «Haec disseruimus» [a].