Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/191


caput clxix 181

CAPUT CLXIX

DE LINGUA HEROICA, QUAE EST FAS GENTIUM

[1] Quod qui optimi maiores gentes fundarunt, linguas ipsi sibi, non aliis introduxerant. Itaque exleges ab ipsis, ad quos confugerant, linguas doceri necesse erat, et sic optimi clientibus suae reipublicae iura promere debebant: unde necessario factum ut legum scientia optimorum propria et clientibus, utpote hominibus novis, arcana esset.

Unde «homines novi» dicti?

[2] Unde forsan «homines novi» postea romanis mansere dicti qui suorum primi ad rempublicam accessissent. Idque ex iis, quae de clientelis1 et de primis legibus2 supra diximus, facili negotio conficitur.

Ab Oriente primae gentes per orbem sparsae.

[3] Namque ita haec res se habuerit necesse est, ut homines in statu exlegi, uti non solum veram, sed omnem religionem, perpetua successione peiorum, exuerint, ita, in illa nefaria commistione et ferino errore, non solum humanitatem omnem omnesque eius artes, sed et linguam ab Ada institutam et a Noacho traditam prorsus omnem obliti sint; idemque ex confusione linguarum babylonica evenisse, postquam ex Oriente per alias orbis terrarum plagas, phoenices maxime, sunt dissipati.

De origine linguarum.

[4] Itaque necesse quoque est ut optimi, alii ab aliis divisi, cum a multitudine exlegi segregarentur, cum aliqua femina quisque sibi capta in suae regionis lucos concesserint, cum iisdem linguae rudimentis, quibus illius regionis exleges,

  1. Cap. CIV.
  2. Cap. CXLIX.