Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de motu. | 353 |
requirantur ad hoc, ut naturalis appellari possit: quae si in motu sursum inerunt, naturalis erit; sin minus, naturalis non erit. Conditiones autem 2 sunt: una quidem quae sumitur ex parte solius motus, ut motus est, nulla habita ratione vel ad mobile vel ad medium; altera est ex parte mobilis. Conditio ex parte motus, ut purus motus est, est ut non possit in infinitum esse et ad indeterminatum, sed ut sit finitus et terminatus:1 nam ea quae natura moventur, feruntur ad aliquem terminum, in quo naturaliter quiescere possint. Conditio ex parte mobilis est, ut non ab extrinseca, sed intrinseca, moveatur causa.2 Harum conditionum nulla est in motu qui est a medio; ergo non potest dici naturalis. De prima conditione prius disquiremus, de secunda autem paulo post.3
Dico itaque, motum sursum, ratione qua elongatio quaedam est a centro, non posse esse naturalem: quod sic probo. Ipsius motus naturalis est aliquis terminus: sed motus sursum nullus est terminus: ergo motus sursum non est naturalis. Maior manifesta est: natura enim non movet eo, quo nunquam pertingere possit; ergo, in aliquem terminum. Minor, nempe ipsius motus sursum non esse terminum, sic probatur: ille est terminus alicuius motus, a quo recedi non potest eodem motu cuius est terminus; at in motu sursum assignari non potest terminus, a quo removeri non possit eodem motu, nempe sursum; ergo motus ipsius sursum non est terminus. Maior manifesta est: si enim ab eo recedere possemus eodem motu incedentes, iam non esset ille illius motus terminus; ut, verbigratia, Roma non dicetur terminus motus ad meridiem, quia, postquam meridiem versus moti Romam venimus, possumus ab eadem urbe recedere eodem motu procedentes, nempe motu meridiem versus. Minor itidem verissima est: nam, assignato quocunque loco in ipso sursum, possumus ab eo removeri eodem motu procedentes, nempe motu sursum, recedendo a centro; nulla enim tanta est distantia a centro, ut ea maior
1. que — 14, 30. cenctro — 24. ille talis illius — 26. posumus — 27. motu ad meridiem — 30. tancta — dixtantia —
- ↑ Le parole da «indeterminatum terminatus» nell'autografo sono sottolineate; ed hanno marginalmente la seguente postilla: «Et hoc idem asserit etiam Aristoteles, p.° Caeli 44».
- ↑ Anche le parole da «non ab» a «causa» sono sottolineate; ed hanno marginalmente la postilla: «Et hoc etiam vult ipse Aristoteles, 7° Phys. t. 10».
- ↑ Da prima l'Autore aveva scritto, e poi cancellò: «De prima conditione nunc disquiremus; de secunda autem capite sequenti, ubi causam motus sursum explicabimus».