Pagina:Le monete di Venezia.pdf/392


documenti 375


MCCCCLXIII, die tercio septembris.


Dudum, prout ab ipsis effectibus cognitum est, multe fraudes diverseque falsità tes in parvulis nostris commisse fuere, tam hic quam in aliis civitatibus et locis nostris in quibus parvuli nostri cunei expendantur, non sine nota et onere nostri dominii subditorumque nostrorum dispendio et jactura. Et licet pluries contra huiusmodi falsitates severissima justitia facta fuerit, non tamen id profuit. Et sit providendum, propter maximum numerum pauperum personarum que dietim et minutum lucrantur, ut ea que ex labore suo et elemosinis et aliter recipiunt expendere possint absque aliquo eorum interesse et damno;

Vadit pars, Quod de cetero cudi debeat moneta raminis qne nichil teneat argenti, ut per consequens, eam nichil exinde lucri pervenire possit, nemo eam defraudare seu falsificare querant. Que quidem moneta sit ad instar medalee, juxta formam et stampam jam excogitatam et ordinatam; expendantur monete ipse ad duodecim pro marcheto, sicut fiebant parvuli. Declaretur etiam et mandetur officialibus ceche, quod in medaleis sive monetis predictis poni faciant in 128 medaleis tantum raminis quantnm sit valoris soldorum septem. In manifatura et reliquis omnibus expensis intrent solum soldi tres cum dimidio pro summa et valore ducatorum duorum millium, ut pauperes persone et alii qui minutim lucrantur et ex elemosinis vivunt vitam ducere possint.

Capta autem presenti parte, deveniri debeat ad hoc consilium, ut circa parvulos bonos, et falsos qui hactenus expenditi fuerunt, fieri possint ille ntiles et necessarie provisiones que isti consilio videbuntur.

De parte 371.

Senato, Terra, reg. 5, carte 70 tergo.

DOCUMENTO XXXIV.

(pag. 294).

MCCCCX, die ultimo maij.


Capta. — Cum in civitate nostra Jadre et partibus illis currant et expendantur alie monete quam nostre, videlicet monete trium condicionum, videlicet: moneta quam cudit Creuoia et aliqui alii, videlicet grossos de bono argento va-

  1. Questa seconda parte che conteneva la proposta di coniare i denari di paro rame fu respinto non avendo raccolto che 37 voti.