Pagina:Le monete di Venezia.pdf/383

366 documenti

tum iu cecha iutelligant quid agere habent; Vadit pars, quod de cetero de omnibus illis quartis argenti qui sunt et ponentur in cecha nostra pro monetis conficiendo, stampiri et cuneari debeant solummodo soldi, et non alia moneta neque grossum modo aliquo; et hoc observetur per menses sex. Qui quidem soldi cunientur et stampiri debeant ad libras XXXIIII pro qualibet marcha.

Et ex nunc captum sit, quod dicti soldi et moneta nova que stampiri debent, nullo modo, forma vel ingenio portari seu navigari possint a parte maris, faso pena amissionis omnium monetarum prodictarum que quomodolibet reperirentur portari extra contra ordinem suprascriptum.

Que quidem monete sint pro medietate accusatoris, seu patroni aut scribe alterius qui portaret monetas predictas, et alia medietas sit advocatoris communis seu aliorum officialium nostrorum quibus primo fieret conscientia. Et non possit aliquis patronus vel scriba navium aut aliorum navigiorum nostrorum, seu alius, sit quis velit, portare scu portari facere extra Venetias a parte maris de dictis monetis novis, snb pena privationis patronie et scribanie navium et navigiorum nostrorum per annos quiuque, et amittendi totidem, pro pena, totius eius quod portarent. Et duret hcc prohibitio monetarum non extrahendarum a parte maris per menses sex proxime secuturos, et tunc veniatur ad istud consilium et provideri debeat tam circa monetas extrahendas quam circa alias monetas cuniandas, sicut melius et utilius videbitur isti consilio.

De parte 71.

Senato, Terra, reg. 1, carte 114 tergo.


DOCUMENTO XXV.

MCCCCXLI, die XXII februarii (more veneto).

Provisiones sapientum ad utilia.


Cum faciat pro nostro dominio, hoc tempore penurie pecuniarum recuperare pecunias per omnem modum et viam honestam, et in zecha nostra argenti alias flerent parvuli sive bagatini pro Brixia, Pergamo, Verona et Vincentia sub diversis stampis secundum cursura locorum, qui quidem bagatini tenebant marchas octo raminis et unam argenti. Et quia dicti bagatini defecerunt, nunc quedam