Pagina:Le monete di Venezia.pdf/360


documenti 343


DOCUMENTO VIII.

MCCLXVIII, die XII februarii, in M. C.


Capta fuit, pars quod Comites Jadre qui electi fuerint, et qui de cetero eligentur, et etiam consiliarii, debeant recipere eorum solutionem de eorum salario sicut fit solutio in Venetiis, videlicet soldos XX denariorum grossorum minus uno grosso pro libris XXVI et non aliter.

Item, quod nulla pignora que pertineant communi Jadre debeant recipi per Comitem vel per aliquem de sua familia, sed omnia veniant in manibus camerariorum vel procuratorum Jadre. Et si receperint, quod ipsa die qua receperint dare debeant in manibus camerariorum predictorum, vel dari facere teneantur.

Maggior Consiglio, registro Commune II, carte 184, o Libro d'oro, carto 78 tergo.


DOCUMENTO IX.

(1283). Die XXVII septembris.

Capta fuit pars quod massarii monete qui nunc sunt, et etiam illi qui de cetero eligentur, teneantur facere cudi vel fieri monetam grossam et parvam ad voluntatem domini ducis et sui consilii. Et si consilium est contra sit revocatum quantum in hoc.

Maggior Consiglio, registro Luna, carte 26.


DOCUMENTO X.

(1288). Die XIIII decembris.

Capta fuit pars, quod illud quod fiet per dominum ducem et consiliariis in Consilio de XL super facto monete, tam de corrigere capitularia quam de omnibus aliis, sit firmum sicut si factum foret per Maius Consilium.

Maggior Consiglio, registro Zaneta, carte 54 tergo.