Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
202 |
Quid puer Ascanius? superatne, et vescitur aura, |
»Secunda, Dido fuit, regina et mater Carthaginensium in Africa: et quod fuerit conjux, idem noster vaticinatur in quarto. Inquit enim de Didone:
Nec jam furtivum Dido meditatur amorem, |
»Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini pariter filia et haeres, si verum est testimonium nostri poetae, in ultimo, ubi Turnum victum introducit, orantem suppliciter ad Heneam sic:
... Vicisti, et victum tendere palmas |
»Quae ultima uxor de Italia fuit, Europae regione nobilissima.
»Iis itaque ad evidentiam subassumptae praenotatis, cui non satis persuasum est, Romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub coelo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum, praedestinatio divina latebit? (De Monarchia, lib. II. cap. 3).