Pagina:Intorno ad alcuni avanzamenti della fisica in Italia.djvu/42

42

fluunt, semper me conveniunt, secreta multa a me discunt, multa me docent, amice nundinamur, datis receptisque1 arcanis convenimus. Telescopium multis ostendi (lubet hoc uti nomine a meo principe reperto) qui in suas regiones reversi inventionem sibi ascribunt, fateor ingenue non tam affabre expolitum comptumque.

Valde tamen gratulor, tam rude et exile meum inventum ad tam ingentes utilitates exaltatum cum nuper ope et ingenio doctissimi mathematici Galilei Galilei (non enim simplici sed duplicibus et doctissimi Galileis ad tam arduum et excelsum2 facinus experiendum opus erat) tot planetae coelo oberrent, tot nova sydera firmamento renideant, quae tot saeculis delituerant, ut opera maximi et divini conditoris locupletiora conspiciantur. Opera manuum tuarum annunciat firmamentum: magnum profecto et invidendum inventum, quod non parvam aliis ansam praebebit maiora inveniendi.

Perspexeram ante in lunae orbite cavitates et eminentias, Galaxiae3, Pleiadum et aliarum imaginum minora sydera, sed errantium circa Iovis stellam, instrumenti imperfectio et morbosa senectus vetuit. Retulit tamen P. Paulus Lembus, iesuita de mathematica (cum quo mihi cara intercessit necessitudo) et mechanica benemeritus, eorum motus observasse non a Galileo absonos, quae mihi facile persuadeo.

Nec mireris tandem si telescopii inventum multi sibi usurpent, cum ab incunabulis hanc sortem sorti-

  1. Nella prima edizione si legge acceptisque.
  2. La prima edizione ha excellens.
  3. La parola Galaxiae, che si legge chiaramente nell’originale, manca nella prima edizione.