Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/228

222 parte quarta.

[LXXVI]

AD SEIPSUM.


Si qua recordanti benefacta priora voluptas
     2Est homini, cum se cogitat esse pium,

Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
     4Divos ad fallendos numine abusum homines,

Multa parata manent in longa ætate, Catulle,
     6Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quæcumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
     8Aut facete, hæc a te dictaque factaque sunt:

Omnia quæ ingrata perierunt eredita menti.
     10Quare, te iam cur amplius excrucies?

Quin te animo offirmas, teque istinc usque reducis,
     12Et, diis invitis, desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem;
     14Difficile est; verum hoc qualubet efficias;