Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/210

204 parte terza.


Quod quondam cæsis montis fodisse medullis
112     Audit falsiparens Amphitryoniades,

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
     Perculit
, imperio deterioris heri;

Pluribus ut cæli tereretur janua divis,
116     Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
     Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.

Nam nec tam carum confecto ætate parenti
120     Una caput seri gnata nepotis alit;

Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
     Nomen testatas intulit in tabulas,

Impia derisi gentilis gaudia tollens
124     Suscitat a cano vulturium capite;

Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
     Compar, quæ multo, dicitur, improbius

Oscula mordenti semper decerpere rostro;
128     Quamquam præcipue multivola est mulier.

Sed tu horum magnos vicisti furores,
     Ut semel es flavo conciliata viro:

Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
132     Lux mea se nostrum contulit in gremium: