Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/208

202 parte terza.


Nam tum Helenæ raptu primores Argivorum
88     Coeperat ad sese Troja etere viros.

Troja nefas, commune sepulcrum Europæ Asiæque,
     Troja virum et virtutum omnium acerba cinis;

Quæ nempe et nostro letum miserabile fratri
92     Attulit: hei misero frater ademte mihi!

Hei misero fratri iucundum lumen ademtum;
     Tecum una tota est nostra sepulta domus;

Omnia tecum una perierunt gaudia nostra
96     Quæ tuus in vita dulcis alebat amor.

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,
     Nec prope cognatas compositum cineres,

Sed Troja obscena, Troja infelice sepultum
100     Detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans, fertur, simul undique pubes
     Græca penetrales deseruisse focos
;

Nec Paris obducta gavisus libera moecha
104     Otia pacato degeret in thalamo.

Quod tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
     Ereptum est, dulcius atque anima,

Conjugium; tardo te absorbens vortice amoris
108     Æstus in abruptum detulerat barathrum,

Quale, ferunt Graii, Pheneum prope Cylleneum
     Siccare emulsa putre palude solum;