Multa satis lusi: non est Dea nescia nastri,
Quæ dulcem curis miscet amaritum.
Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20 Abstulit. O misero frater ademte mihi,
Tu mea, tu moriens fregisti commoda, frater;
Tecum una tota est nostra sepulta domus;
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
24 Quæ tuus in vita dulcis alebat amor.
Quoius ego interitu tota de mente fugavi
Hæc studia, atque omnes delicias animi.
Quare guod scribis: Veronæ turpe Catullo
28 Esse, quod hic quisquis de meliore nota
Frigida deserto tepefacit membra cubili;
Id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
Ignosce igitur, si, quæ mihi luctus ademit
32 Hæc tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
Hoc fit, guod Romæ vivimus: illa domus,
Illa mihi sedes, illic mea carpitur ætas.
36 Huc una ex mullis capsula me sequitur.
Quod, cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
Id facere, aut animo non satis ingenuo;
Quod tibi non utriusque petiti copia facta est.
40 Ultro ego deferrem, copia si qua foret.