![]() |
Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. | ![]() |
166 | parte prima. |
[LI]
Ille mî par esse Deo videtur,
Ille, si fas est, superare divos,
Qui sedens adversus identidem te
4 Spectat et audi
Dulce ridentem; misero quod omnes
Eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
8 . . . . .
Lingua sed torpet, tenues sub artus
Flamma dimanat, sonitu suopte
Tintinnant aures, gemina teguntur
12 Lumina nocte;
κάδδ’ ίδρὼς ψῦχρὸς χέεται, τρόμος δὲ
πᾶσαν ἀγρεῖ, χλωροτέρη δὲ ποίας
ἒμμι, τεθνάκην δ’όλίγω ’πιδεύσην
16 φαίνομαι ἄπνους.