Notae in duos libros/Iohanni Baptistae Philomarino dedicatio
Questo testo è completo. |
◄ | Notae in duos libros | Notae in librum priorem | ► |
Excellentissime princeps,
Maximo merito tuo, excellentissime princeps Ioh. Baptista Philomarine, Notas hasce in duos libros de principiis humanitatis tibi do dedicoque, qui te ab ineunte adolescentia humanitatis studiis erudivi ; deinde in tuas cum foemina primaria Maria Victoria Caracciola ex Sancteramensium marchionibus nuptias epitalamicum carmen prò his humanitatis principiis edidi ; demum de iisdem domi tuae, quo complures nobilissimi adolescentes virique principes, qua ingenio, qua iudicio, qua doctrina et interiori eruditione ornatissimi, tibi, sive amicitia, sive genere, sive affinitate, coniunctissimi, conveniebant, disserui. Accedit tui preclarissimi generis dignitas, de cuius familia ab seculo usque octavo antiquissima extant testimonia nobilitatis, ultra quod tempus ea de re gravissimi scriptores certa documenta ferme desperant. At vero tuam ad mille annos praeclarae originis vetustatem, cum publica tuorum maiorum munificentia, tum amplissimarum opum perpetua successio conservarunt. Fundus enim sacrarii publici, ab seculo usque decimo, ex tuae gentis iure, divo Ianuario aliisque urbis Neapolis tutelaribus divis donatus, et priorum duum et octo posteriorum seculorum de tua nobilissima gente monumenta custodivit; atque ea ipsa publica largitas et magnificum praeterea collegii Societatis Iesu in hac urbe templum, munificentia Thomae Philomarini Roccae principis a fundamentis extructum, servabunt posteris. Perpetuus autem tuae amplissimae domus splendor ab Thoma Philomarino, magno Regni Neapolis senescallo et Ferdinandi primi summo armorum duce, luculentior effulget; qui, Iuliani octavus et primus Roccae Aspidis dominus, a quo tu octavus princeps numeraris, quindecim perpetua serie maiores amplis ditionibus florentes pollentesque tibi coniungit. Sed et opum splendor et publicorum operum munificentia, in piam caussam maxime, rerum humanarum felicia temporum protestantur. Illa vero gloriae argumenta sunt magis propria, quae hanc ipsam temporum peperere felicitatem, praeclari sapienza et virtute viri, qui, in maximis nostrorum regum et summorum pontificum temporibus, duo summa Italiae decora, neapolitanum regnum et summum pontificatum, defensarunt. Et — ut praeteream ex tua gente Gratimulam, quae apostolicae Sedi Bonifacium nonum, non tam quod felicissima peperit, quam quod sapientissima mater eduxit, et Stephanum, decimoprimo seculo tarentinorum, et Petrum, Bonifacii pontificis maximi amitinum, Rheginorum archiepiscopum — Marinus, divi Thomae Aquinatis auditor, archiepiscopus capuanus, qui decem pontificibus maximis in gravissimi Ecclesiae rebus perpetuam navavit operam, suamque ecclesiam adversus Fridericum imperatorem quam fortissime defendit; — Mathaeus vero, archiepiscopus neapolitanus, apud Carolum et Robertum Andecavenses reges summis honoribus et ad Clementem quintum aliosque principes summos legationibus bene gestis, Regnum Neapolis ornavit auxitque; — Marcus Antonius, Ferdinando a cubiculo, Friderico a consiliis, Ferdinando Catiiolico Tarentum, acriter ac diu obsessum ab Gallis, propugnavi, quo merito Roccae Aspidis beneficio donatus est; — Iohannes Baptista, Carolum quintum caesarem in bellis africano, gallico, belgico perstrenue obsecutus, Roccae comes creari meritus est; — Thomas, Roccae princeps, Italiae quiete studens, in controversia, quae Paullum quintum inter et venetam rempublicam exarsit, diligentia, consilio, auctoritate, dignitatem romano pontifici, cum veneti Senatus grada, conservavit. Sed meritis in rempublicam praetergreditur ceteros Franciscus, tertius Roccae princeps, qui in masanelliano tumultu, qui regnimi Neapolis universum concusserat, Italiani exterruerat Europamque ferme omnem ad se converterat, obsequio in regem, pietate in patriam spectatissimus, difficili agens temperamento, ut ipsius nec virtus esset principi formidolosa, nec obsequium plebi suspectum, is in primis plebem ad sui regis fidem revocavit: quo in hispaniensem rempublicam benefício a Philippo IV rege aurei Velleris torque insignitus est. Ascanii autem Philomarini, Sacrae Romanae Ecclesiae cardinalis amplissimi, neapolitanorum archiepiscopi, gentilis tui, tum in Sedem apostolicam et neapolitanam ecclesiam, tum erga hispanos reges populumque neapolitanum, tot, tanta ac tam praeclara sunt merita, ut eum nominasse sat sit ad aeternum tuae gentis decus. Hinc tuae nobilissimae domus maiores non modo omnibus neapolitanarum, sed externarum quoque rerum scriptoribus sane multis, ut Platinae, Ciacconio, Bzovio, Ughellio, Nostradamo, Zuritae, Guatio, Gualdo, Syro aliisque, scribendi argumenta publice praebuere: quae verae gloriae fidelis nota semper habita est et habebitur. His avitis tuas pertexerem quoque laudes, nisi tu, ut illas lubens audis, quia putas alienas, ita non teleras tuas, quas, tua in summa fortuna, summa animi moderatio pulcherrimas et amabilissimam facit. Tot igitur tantisque nominibus hic liber iure tibi inscriptus, ut te dignus quoque habeatur, tua dignatio praestare potest. Excipe eum igitur, qua benignitate soles, auctorem; et is praeclarum fuerit posteris monumentum summae observantiae, qua te prosequor.
Excellentiae Tuae
obsequentissimus ac devinctissimus famulus |