Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/9




 Excellentissime princeps,

Maximo merito tuo, excellentissime princeps Ioh. Baptista Philomarine, Notas hasce in duos libros de principiis humanitatis tibi do dedicoque, qui te ab ineunte adolescentia humanitatis studiis erudivi ; deinde in tuas cum foemina primaria Maria Victoria Caracciola ex Sancteramensium marchionibus nuptias epitalamicum carmen prò his humanitatis principiis edidi ; demum de iisdem domi tuae, quo complures nobilissimi adolescentes virique principes, qua ingenio, qua iudicio, qua doctrina et interiori eruditione ornatissimi, tibi, sive amicitia, sive genere, sive affinitate, coniunctissimi, conveniebant, disserui. Accedit tui preclarissimi generis dignitas, de cuius familia ab seculo usque octavo antiquissima extant testimonia nobilitatis, ultra quod tempus ea de re gravissimi scriptores certa documenta ferme desperant. At vero tuam ad mille annos praeclarae originis vetustatem, cum publica tuorum maiorum munificentia, tum amplissimarum opum perpetua successio conservarunt. Fundus enim sacrarii publici, ab seculo usque decimo, ex tuae gentis iure, divo Ianuario aliisque urbis Neapolis tutelaribus divis donatus, et priorum duum et octo posteriorum seculorum de tua nobilissima gente monumenta custodivit; atque ea ipsa publica largitas et magnificum praeterea collegii Societatis Iesu in hac urbe templum, munificentia Thomae Philomarini Roccae principis a fundamentis extructum, servabunt posteris. Perpetuus autem tuae amplissimae domus splendor ab Thoma Philomarino, magno Regni Neapolis senescallo et Ferdinandi primi summo armorum duce, luculentior