Lettere (Campanella)/LIII. All'imperatore Ferdinando II d'Austria

LIII. All'imperatore Ferdinando II d'Austria

../LII. Al cardinal Gabriele Trexo y Paniaque ../LIV. Al padre Ippolito Lanci di Acquanegra IncludiIntestazione 1 marzo 2021 25% Da definire

LIII. All'imperatore Ferdinando II d'Austria
LII. Al cardinal Gabriele Trexo y Paniaque LIV. Al padre Ippolito Lanci di Acquanegra

LIII

All’imperatore Ferdinando II d’Austria

Desidera, per poter mostrare la propria gratitudine, di consacrarne la memoria nelle opere che ha in corso di stampa, ricordando quanto ha scritto per gli spagnuoli ed i principi d’Italia, senza per altro far torto agli austriaci; verifica ch’egli lotta ancora col bisogno, ma ciò nondimeno non chiede che clemenza da Sua Maestá la cui opera si augura sia spesa in pro della fede.

Invittissimo ac religiosissimo Ferdinando II
Caesari augustissimo,

Excelsus dominus humilia respicit ut excelsior fiat. Non dedignabitur Caesarea Maiestas quem olim, cum minor te esses, sedentem in tenebris et umbra mortis, vinctum in mendicitate et ferro, liberum culpa cuius insimulabar, oculo pietatis respexisti, nunc in luminis oras redditum, liberum quoque poena, sic iudicante Deo in ministris suis, prudentiae oculis intueri.

Maiestas Catholica cum printum lamentationes meas non iniquus audivit, iussit quam petebam rigidam iustitiam mihi fieri. Facta est ita ut tanquam nullius culpae conscius liber abirem. Idemque sanctissimus Urbanus VIII incorruptibilis iustitiae zelo omnia perscrutatus, quae de me dicebantur et scripta erant, pariter liberum studiosorum votis me dedit. Ego itaque — non immemor quanta in me contuleris beneficia, clementissime imperator, ad proreges neapolitanos pro mea sospitate scribendo, et quanto maiora conferre pro tua magnanimitate religiosissima, si cruditas causae non obstitisset, etiam volueris, — volui gratias quas possem referre, et nondum inveni, sunt quattuor anni ex quo resurrexi. Nunc mea opera quorum indicem ad tuam Caesaream Maiestatem submisi, postquam alterum doctus bonusque Scioppius detulerat, typis mandantur; cupio memoriam tuae summae charitatis in illis erigere, cumrescivero Tuae Maiestati nil molestimi fore. Viderunt hispani proceres quid de austriacorum principum monarchia scripseram, nani et apud germanos latina et germanica lingua impressi!m est. Viderunt et Panegyricum ad principes Italiae pro eadem monarchia non respuenda sed permovenda, si rem christianam salvam esse cupiunt; et qua ratione a timore austriacae crescenti potestatis sese simul tutari: quae duo concordari minime posse politici conclamant. Multaque alia unde non modo innocentini erga genus austriacum sed et merita multa colligere potuerunt. Deo gratias.

Adhuc tamen cum egestate pugno; et quae liberalitas pontifici optimi dat, mihi sufficienti facio. Nihilque abs tua peto clementia, nisi ut glorietur quia non deceptum nec indignimi tua protectione, olim ignotum, nunc toti agnituni mundo, non minus prudenter quam pie commendaveris. Et Dominus dominoruni exaltavit te super inimicos tuos, et longe plura dabit incrementa gratiarum cum viribus tuis principum christianorum vires addendo mahomettismum et haereticismum non amplius videre de discordia et imbecillitale chritianorum iuxta sanctorum vota satis superqtie feceris. Omnia potes in Deo qui te confirmat; potes nihil sine ilio. Igitur diesque noctesque prò austriaca familia erecta a Deo ad tutamen christianimi et infidelitatis abolitionem in orbe terrarum, quem vostro cingiti imperio imposito per gyrum iugi sacrificio sicut praedictum erat in prophetis, omnipotentem Deuni rogare non desinam. Nec viginti sex annerimi passio me ab hac affectione deiecit sed promovit. Non enim quod mihi uni, sed quod toti prodest christiano orbi, antiquius habui semper. Deus ergo qui dixerat: «egressus est salvator meus, me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt», compleat quod cepit per austriacorum brachium; quod nulla potest tardare causa, nisi christianorum vexatio, quam tu solus accedens ad cor altum, in quo exaltatur Deus, tranquillare vales, gloriosissime Caesar.

 [Roma, 1626].