Le monete di Venezia/Documento XXV

Documento XXV

../Documento XXIV ../Documento XXVI IncludiIntestazione 12 gennaio 2024 75% Da definire

Documento XXIV Documento XXVI

[p. 366 modifica]

DOCUMENTO XXV.

MCCCCXLI, die XXII februarii (more veneto).

Provisiones sapientum ad utilia.


Cum faciat pro nostro dominio, hoc tempore penurie pecuniarum recuperare pecunias per omnem modum et viam honestam, et in zecha nostra argenti alias flerent parvuli sive bagatini pro Brixia, Pergamo, Verona et Vincentia sub diversis stampis secundum cursura locorum, qui quidem bagatini tenebant marchas octo raminis et unam argenti. Et quia dicti bagatini defecerunt, nunc quedam [p. 367 modifica]moneta ducis Mediolani, vocata sesini, qui desuper sunt dealbati et totum residuum est ramen, cepit cursum per totum territorium nostrum a Mentio ultra. Et si fierent de dictis bagatinis qui tenerent marchas octo cum dimidia raminis et dimidiam argenti, commune nostrum maximam utilitatem et lucrum reciperet;

Vadit pars, Quod massarii nostri monete argenti fieri facere debeant de dictis bagatinis secundum solitas stampas Pergami, Brixie, Verone, Vincentie et Venetiarum, ponendo dimidiam marcham argenti in marchis octo cum dimidia raminis. Et ut dicti bagatini consummentur, captum sit, quod de tempore in tempus mittatur de parvulis predictis rectoribus locorum predictorum, qui teneantur et debeant dare soldos quinque pro ducato de parvulis predictis in omnibus solutionibus et subventionibus quas quomodolibet facient. Teneanturque dicti rectores, sub pena ducatorum quingentorum, remittere nostris massariis argenti de tempore in tempus in auro vel argento valorem parvulorum quos recipient. Ut autem dicti parvuli capiant cursum, captum sit et firmiter ordinatum, quod rectores nostri non debeant amplius recipere, nec permittere quod recipiantur per cameras nostras usque duos menses, neque per speciales personas, dicti sesini, ita quod totaliter banniantur. Et si, elapsis dictis duobus mensibus, aliquis expenderet dictos sesinos, perdat illos et totidem plus pro pena. Omnes autem pecunie que extrahentur de utilitate predicta, teneantur massarii nostri monete argenti portare nostris gubernatoribus introituum de tempore in tempus pro solutione Illustris Comitis Francisci1.

De parte 95; — de non 1; — non sinceri 3.

Senato, Terra, reg. 1, carte 59 tergo.


  1. Lo stesso decreto, tradotto in. volgare, è riportato nel Capitolare delle Brocche & carte 29, coll’aggiunta del seguente conto delle spese di fabbricazione:
          Spexa entra nela fatnra deli soraditi pizioli per nui officiali dela moneda dada in nota ai signori da la utilia chomo qui soto apar

    prima per i ovrieri, soldi 5 per marcha
    per stampidori, soldi 2 pizoli 8
    per 2 fondedori, soldi 0 pizoli 5
    per tuto challo, soldi 3 pizoli 0
    per due masseri a pizoli 3 per uno, soldi 0 pizoli 6
    per el pexador. soldi 0 pizoli 2
    per el scrivan e pexador, soldi 0 pizoli 3
    per 2 gastoldi, soldi 0 pizoli 3.

    Summa questa spexa de fatura e chalo in tuto lire 0 soldi 12 pizoli 3 per marcha, non me tando carbon, chorzuoli e altre spexe menade che ocoro.