Ioannis Kepleri Narratio de observatis a se quatuor Iovis satellitibus
Questo testo è completo, ma ancora da rileggere. |
NARRATIO
DE lOVIS SATELLITIBUS.
IOANNES KEPLERUS
S. Caes. Maiest. Mathematicus,
Amico Lectori Salutem.
Temporis filia veritas; cui me obstetricari non pudet: ut sic et indicium uteri a me factum, non irritum esse comprobem, et caeteros anxietate super eventu gestationis liberem. Veritati quis bonus testimonium neget? Dei opera quis philosophus occultet? Quis, Pharaone crudelior, imperabit obstetricibus, ut foetum natum exponant, opprimant, necent? Atque ita mihi Dominus Deus bene faciat, ita mihi meisque domos aedificet, uti ego veritatis hoc testimonium verbis omnino veris, ingenuis et simplicibus efferam, si paucula praemisero.
Erunt enim qui me, felici magis quam excusabili coniectura, iudicium meum de Galilaei observationibus periculose praecipitasse dicent. Quibus non sufficient rationes in Epistola mea ad Galilaeum allatae, eo quod populares sint, et ad vulgo satisfaciendum comparatae; ut quibus passim ad subsellia iudicum quaestio facti exerceatur. Audiant igitur rationes meae credulitatis occultiores; tales nempe, quae, cum statim initio ad primam observationis famam animo meo intus planissime satisfecerint, foris tamen in vulgum, qui pendebant animi dubius, iactari, et illis iuridicis praeferri ante fidem eventu factam citra ludibrium non potuerunt.
Nam quis, quaeso, est rationum astronomicarum peritus, quis infinitae mixtionis motuum caelestium expertus, qui non statim prima fronte veraces has observationes deprehendat? Nam si consilium cepisset auctor, ementiri novos planetas, cur, quaeso, non infinitos circa fixas infinitas commentitus est, ut Cardinali Cusano, ut Bruno aliisque suffragaretur eorumque auctoritate verisimilia diceret? Quod si non placuerunt fixae, cur circa Iovem, omisso Saturno, Marte, Venere? Cur quatuor finxisset, et non vel unum, uti circa Tellurem est una Luna, vel sex uti circa Solem sunt sex? Et quia Iupiter electus est, cur non longas illis periodos potius attribuit, quia et Iovis circuitus longus annorum duodecim: cur adeo breves, ut tardissimus quatuordecim diebus redeat? Nam si, quae est proportio reditus Lunae ad reditum Telluris, quam Luna cingit curriculo, eadem fuisset statuta proportio reditus unius ex hoc Ioviali satellitio ad reditum Iovis, ad minus annum unum solarem satelles ille sortitus esset. Denique, cum satellites illi easdem perpetuo partes et ad nos convertant et ad Solem, eoque semper lucidi esse debuerint: quid attinuit comminisci splendorem inconstantem, ut obscuri essent in excursibus maximis, clari prope Iovem? Cur, quaeso, quis rem de industria involveret, talia confingens quorum rationes invenire desperet? neque dum enim ullae mihi satisfaciunt huius rei rationes, neque quas Galilaeus attulit, neque quas ego in Epistola. Adde incompertas celeriorum trium periodos et nescio an unquam inveniendas. Si enim libuit Galilaeo mentiri, cur non (uti memorem aiunt oportere esse mendacem) apparitiones illas ex certis circulis et periodis conceptas ordinavit, et quasi ex ephemeride deprompsit? An non ingenua est confessio rerum observatarum, qua credibilium, qua incredibilium?
Has ego rationes assensus mei praecipitati si fuissem professus in Epistola, quid aliud mihi fuisset expectandum, quam ut calidus aliquis iuvenis exclamaret, me nihil aliud iis rationibus agere, quam ut Galilaeias observationes refutem, quando haec sycophantia ne sic quidem mea Epistola pervertenda abstinuit? Quare ne nunc quoque refutationem potius quam confirmationem instituisse videar, ad ipsas meas observationes recta me confero. Tuum erit, lector, has meas cum Galilaeiis conferre, si modo iisdem diebus is observaverit, suasque ediderit. Nam testis est mihi Praga has meas ad Galilaeum non missas, eoque ne scripsi quidem ad ipsum interea, quamvis respondendum erat. Caeteri vero, praeter nuncium rei in genere, perscribere ex chartis domi meae repositis nihil potuerunt: uti nec ab illo ad me mitti ad hunc usque diem potuerunt observationes dierum omnino proximorum. Itaque certus esse potes, nihil communicatis geri consiliis. Quod si, lector, invenies aliquam situs discrepantiam, aut si, ut opinor, pauciores interdum vidisse me deprehendes, quam Galilaeum; id circa rem ipsam te non turbet. Prima enim haec mea rudimenta sunt huius generis observationum; caelum plerumque fuit nubilum, Luna praesens negotium inhibuit, instrumentum fuit nec optimum nec commodissimum, sustentatio instrumenti in situ immoto, et deprehensio quaesiti Iovis difficillima; nec instrumento distinxi et numeravi minuta; contentus in tam brevi tempore aestimatione instrumenti crassa.
Mense Augusto Reverendissimus et Serenissimus Archiepiscopus Coloniensis, Elector et Bavariae Dux, Ernestus etc. Vienna Austriae redux instrumentum mihi commodavit, quod a Galilaeo sibi missum dicebat; quod ipse quidem aliis quibusdam, quae secum habebat, ex commoditate, quam ipse inde videndo caperet, longe postposuit, questus stellas repraesentari quadrangulas.
Itaque mane diei 30 Augusti, stylo novo, Iovem inter nubila sum contemplatus, praesente Beniamino Ursino, astronomiae studioso: qui cum artem amet et exercere philosophando instituerit, nequaquam cogitat fidem, quae astronomo futuro est necessaria, statim a principio falso ullo indicio decoquere. Et visus ego sum videre stellulam orientalem a Iove, secundum Eclipticae ductum. Id autem verisimilitudinem acquirit ab observatione sequenti.
Die 31 Augusti, vespere, Saturnum et Martem contemplati sumus, nullas in vicinia vidimus amplitudine instrumenti, quae pene dimidiam Lunae diametrum capiebat. Luna praesens suspecta nobis erat de impedimento.
Mane sequenti diei 1 Septembris, hora post mediam noctem una et duabus, eoque amplius, Luna iam cadente, vidimus primo Pleiades numerosissimas. Dein Martem contemplati (qui fere erat in linea ex media supremarum Ceti ad sequens cornu Arietis, propior illi mediae, quam illa extremis, ut media cum Marte et sequente apud se formaret angulum rectum, Mars apud se, cum eadem media et praecedente, paulo minorem recto), vidimus intra amplitudinem instrumenti stellas quatuor minutas circumstantes, et quintam paulo longius, et sextam proxime ipsum fuisse docebant dies sequentes. Cum igitur misisset Galilaeus huc quasdam litteras transpositas, numero 37, quibus ait contineri novam observationem, priori quatuor Iovis satellitum mirabiliorem, quas ego litteras memoriae causa, ut potui, in huius semibarbarum versum redegeram:
Salve umbistineum geminatum Martia proles;
multa nos incessit cogitatio, si forsan et circa Martem aliquas tales Lunulas videamus. Sed sequentium dierum observatio docuit, Martem, quamvis tardo motu, exisse e septo harum stellularum versus orientem, et denudatum penitus. Itaque fixae erant, de quibus ideo nullam porro faciam mentionem.
Iovem surgentem contemplati, primam, indubitatam et pulcherrimam adepti sumus observationem Mediceorum. Rationem hanc tenuimus, ut quid quilibet observasset, id tacitus creta pingeret in pariete seorsim ab alterius conspectu: postea alter ad alterius picturam simul transiremus, exploraturi consensum. Id intellige et de sequentibus. Certi sumus de tribus; de quarto obscuro qui Iovi propior erat dubitavimus, magis Ursinus quam ego. Clarissime visi sunt duo occidentales usque in multam auroram, pene contigui; tunc denique plane duo, non tres videbantur. Duplo plus distabat orientalis a Iove, quam occidentalissimus, et plus quam, ante biduum, distare putaveram illum orientalem, haesitanter visum. Linea omnium recta, praesertim occidentalium, quae instar quinti nodosi radii erat, paulo longiori quam ceteri quatuor. Nam et nobis Iupiter, ut et Mars, et mane Mercurius, et Sirius apparuerunt quadranguli. Alter enim diametrorum angulosorum caeruleus erat, alter puniceus, in medio corpus flavum fulgore admirabili. Hoc totum accidit imbecillitate visus, conniventis ad tam confertam lucem, uti eam accumulat instrumentum. Nam et de die spectantibus per hoc instrumentum propter nimiam lucis copiam colores iridis oriuntur.
Omnibus hisce diebus, et pauculis ante, post quadram scilicet Lunae, in eius corpore visus est clarissimus umbo, quasi triangularis versus partem superiorem vergens, et in orientem quasi dodrante paralleli sui ad bisectionem recti. Is primo stabat ante terminum iustum illuminationis, iam illuminatus, post conditus intra lucis rationem semper claritate emicuit. Diceres, animi gratia, nivem in excelsissimis alpibus. Hoc die spectator et testis mihi fuit oculatus, Ursinus supradictus.
Die 4 Septembris mane, Iupiter per nubila cum duobus satellitibus est visus, claro occidentali, minus claro orientali, dupla distantia occidentalis ad distantiam orientalis, linea recta et ardua, quasi plus quam Ecliptica. Occidentalis fere distabat, ut occidentalissima die 1 Septembris. Erat haec distantia fere stellae patentis pars parva, forte quinta aut sexta. Praesto fuerint reliqui duo an non, haud constat. Nubila enim creberrima turbarunt inquisitionem.
Die 5 Septembris mane, unus clarus satelles Iovis ad orientem, tertia parte instrumenti, nulli praeterea, caelo clarissimo, sed iam multum albicanti ob auroram et lumen lunae. Vidit et Thomas Segethus Britannus, vir iam celebrium virorum libris et litteris notus, cui suam ideo nominis existimatio cordi est.
Non possum praeterire, quin, animi gratia, explicem et spectaculum quod nobis luna decrescens exhibuit.
Est in Lunae facie, supra oculum eius sinistrum e regione nostri dextri, parvula macula, vulgo nota, instar puncti nigerrimi, quam nunquam aliud quid esse censui, quam profundam cavitatem: eam, crescente Luna, par est minus esse conspicuam; quia in devexa Lunae vergens, Soli rectius obiicitur, quam si Luna plena fuerit: tunc enim declinans lumen Solis, magis obumbratur. Haec vesperi 4 Septembris, ut erat instrumento explicata in speciem latissimae maculae, ferruginei coloris, erat limbo limpidissimi luminis circumdata. At hoc mane 5 Septembris, limbus hiabat versus obscuram partem Lunae; nam circulus seu terminus illuminationis super hanc maculam transibat linea sincere curva. Limbus vero fulgidissimus utroque brachio procurrebat ultra terminum luminis in regionem obumbratam; reducta habens brachia et introrsum flexa, instar Probolarum, quibus Anconae, Messanae, Genuae et alibi portus efformantur, in fine acuto flexu. Erat expressissima lacus effigies, conformatione mare Caspium dixeris: sed contentis magis Ponto Euxino aut mari Ionio similis. Erat enim in ipso lacu, qua introrsum versus corpus Lunae vergebat, lucidior areola isthmo coniuncta litoribus lucidissimi.
Sic tria distincta erant lumina, clarissimum litorum et montium, ferrugineum et obscurum maculae seu lacus usque ad terminum illuminationis, mediocre, vicinius tamen lacus obscuritati, candor illius areolae.
Vesperi hora nona, cum esset orta Luna, lumen lacum omnem deseruerat, litora conspiciebantur flexu circulari pulcherrimo, quasi exsecta esset Luna aut excavata. Sola peninsula intra illam litorum cavitatem adhuc illuminabatur.
Isthmus apparuit clarissime, erat species veluti Tauricae Chersonnesi in Ponto, aut potius Peloponnesi, divisae utrinque sinubus umbrosis, longa tamen fronte et lacui recte obiecta, nec ut nominatae peninsulae, angulo acuto prorsum in lacum procurrente, sed triplo fere longior quam latior.
Mirum autem in peninsula qua isthmo coniungitur litoribus montosis, punctum erat lucidissimum, montis instar: e regione in lucidissima littorum continente punctum erat umbrosum; indicium forte vallis, per quam materia in lacum egesta peninsulam effecit, ut de aggestione Aegypti philosophatur Herodotus.
An haec sunt vestigia Neronis alicuius isthmum perfodientis, aut Cleombroti peninsulam vallo munientis contra nescio quem Xerxis exercitum?
Vespere eodem Saturnum aspexi: nihil stellarum erat in tam arcta vicinia.
Die 6 Septembris mane, hora secunda post mediam noctem, circa Iovem speetavimus Thomas Segethus et ego satellites duos orientales invicem proximos; Iupiter quasi duplo aberat a propiori: linea duorum supra Iovem transibat: clarissima utraque, magis tamen orientalior: distantia orientalis a Iove, quasi quarta pars instrumenti.
Cum perpenderem, instrumentum angustam caeli partem amplecti, incideretque, si forte superioribus diebus remotiorem aliquam praeteriverim, aut non satis diligenter quaesiverim; ampliata instrumenti fenestra (quae tamen paulo admodum plus dimidia diametro Lunae sic cepit), lustravi occidentalem et orientalem Iovis plagam. Ergo per auram valde albicantem a praesentia Lunae visus tamen sum ego, videre minimam aliquam in occidente debilissimo lumine secundum ductum Eclipticae, amplitudine a Iove paulo minore quam instrumentum capiebat.
Vicissim, hora tertia et post, Segethus visus est sub ipsis Iovis radiis versus occidentem, videre iunctum lucidissimum, quod hora secunda non viderat. Haec uterque pro se, ignaro altero, nec ad eadem quaerenda admonito.
Die 7 Septembris mane, hora 4, Iupiter est visus cum duobus satellitibus, uno parvo et claro ad orientem sub ipsis radiis Iovis, altero quasi tertia parte instrumenti ampliati versus occasum. Testis Ursinus.
Hora quinta, non amplius vidi orientalem, vidit tamen et agnovit Dn. Tengnaglius, Archiducis Leopoldi etc. secretus consiliarius (admonitus), sed vicissim non vidit occidentalem. Erat Luna propinqua.
Mars stabat supra Lunam fere duabus Lunae semidiametris, nondum in linea sectionis.
Die 9 Septembris, hora 2 et 3, vidimus tres; duos occidentales, clarissimum, quae Iovi propior, minus distantes quam clarissimus distabat a Iove: extimus minus dimidio instrumenti distabat a Iove. Unus orientalis sub ipsis radiis Iovis clarus, a Iove dimidio distans eius, quod inter se distabant occidentales. Segethus omnes tres vidit et eodem modo disposuit. D. Schultetus, Caesaris Fiscalis per Silesiam, agnovit (sed admonitus) clarissimum occidentalium.
Hisce observationibus habitis, et fide narratorum Galilaei sufficienter confir40 mata, cum et discessurus putaretur Elector, restitui instrumentum.
Tibi vero, Lector amice, hoc, quicquid est, paucarum et properatarum observationum impertiendum publice censui, ut, aut meam meorumque testium fidem sequutus, posthac, omni seposita dubitatione, veritatem patefactam agnoscas, aut tibi de bono instrumento prospicias, quod in rem praesentem te deducat αὐτόπτην. Vale, et Deum in operibus suis celebrare nunquam desine. Pragae, 11 Septembris anno M. DC. X.
Thomae Segethi Britanni in Illustrissimi Viri Galilaei Galilaei, Patricii Florentini et Sereniss. Magni Hetruriae Ducis Cosmi II Philosophi et Mathematici, observationes caelestes Epigrammata.
I. |
V. |
VII.
Ad serenissimum Magnum Hetruriae Ducem Cosmum II de collato in Galilaeum Galilaeum ob siderum Mediceorum observationem plus quam mille aureorum munere, tituloque Philosophi et Mathematici sui cum honorario mille aureorum annuorum.
|
VIII.
Eiusdem argumenti ad Galilaeum.
Non frustra medio es venatus in aethere stellas |
IX.
De Dioptro seu perspicillo quod Serenissimus COSMUS II Magn. Hetr. Dux Technothecae suae inferendum, ibidemque memoriae causa asservandum, curavit, per prosopopeiam.
Quo primum patuere poli secreta, dioptron, |