Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
de iovis satellitibus.} | 185 |
videre stellulam orientalem a Iove, secundum Eclipticae ductum. Id autem verisimilitudinem acquirit ab observatione sequenti.
Die 31 Augusti, vespere, Saturnum et Martem contemplati sumus, nullas in vicinia vidimus amplitudine instrumenti, quae pene dimidiam Lunae diametrum capiebat. Luna praesens suspecta nobis erat de impedimento.
Mane sequenti diei 1 Septembris, hora post mediam noctem una et duabus, eoque amplius, Luna iam cadente, vidimus primo Pleiades numerosissimas. Dein Martem contemplati (qui fere erat in linea ex media supremarum Ceti ad sequens cornu Arietis, propior illi mediae, quam illa extremis, ut media cum Marte et sequente apud se formaret angulum rectum, Mars apud se, cum eadem media et praecedente, paulo minorem recto), vidimus intra amplitudinem instrumenti stellas quatuor minutas circumstantes, et quintam paulo longius, et sextam proxime ipsum fuisse docebant dies sequentes. Cum igitur misisset Galilaeus huc quasdam litteras transpositas, numero 37, quibus ait contineri novam observationem, priori quatuor Iovis satellitum mirabiliorem, quas ego litteras memoriae causa, ut potui, in huius semibarbarum versum redegeram:
Salve umbistineum geminatum Martia proles;
multa nos incessit cogitatio, si forsan et circa Martem aliquas tales Lunulas videamus. Sed sequentium dierum observatio docuit, Martem, quamvis tardo motu, exisse e septo harum stellularum versus orientem, et denudatum penitus. Itaque fixae erant, de quibus ideo nullam porro faciam mentionem.
Iovem surgentem contemplati, primam, indubitatam et pulcherrimam adepti sumus observationem Mediceorum. Rationem hanc tenuimus, ut quid quilibet observasset, id tacitus creta pingeret in pariete seorsim ab alterius conspectu: postea alter ad alterius picturam simul transiremus, exploraturi consensum. Id intellige et de sequentibus. Certi sumus de tribus; de quarto obscuro qui Iovi propior erat dubitavimus, magis Ursinus quam ego. Clarissime visi sunt duo occidentales usque in multam auroram, pene contigui; tunc denique plane duo, non tres videbantur. Duplo plus distabat orientalis a Iove, quam occidentalissimus, et plus quam, ante biduum, distare putaveram illum orientalem, haesitanter visum. Linea omnium recta, praesertim occidentalium, quae instar quinti nodosi radii erat, paulo longiori quam ceteri quatuor. Nam et nobis Iupiter, ut et Mars, et mane Mercurius, et Sirius apparuerunt quadranguli. Alter enim diametrorum angulosorum caeruleus erat, alter puniceus, in medio corpus flavum fulgore admirabili. Hoc totum accidit imbecillitate visus, conniventis ad tam confertam lucem, uti eam accumulat instrumentum. Nam et de die spectantibus per hoc instrumentum propter nimiam lucis copiam colores iridis oriuntur.
Omnibus hisce diebus, et pauculis ante, post quadram scilicet Lunae, in eius corpore visus est clarissimus umbo, quasi triangularis versus partem superiorem