Ioannis Antonii Roffeni Epistola apologetica
Questo testo è incompleto. |
EPISTOLA CONTRA PEREGRINATIONEM
MARTINI HORKII.
PERILLUSTRI ATQUE EXCELLENTISSIMO
GALILAEO GALILAEO
NUNC MAGNI DUCIS
HETRURIAE MATHEMATICO.1
Quam antea videram oppugnationem Nuncii Siderei manuscriptam, eam mihi quarto Kal. Augusti ostendit Excellentiss. Papazonius noster, a Martino Horkio impressam. Martinum autem non ita consilii expertem arbitrabar, ut eam ederet censuram, quam quemadmodum, propter puerilem doctrinam, quilibet mediocriter rerum mathematicarum peritus nullo refutaret negotio, ita ipse, propter maledicta, si Excell. Magino et mihi paruisset, perpetuis tenebris damnare debebat: et Maginus quidem non solum disertis verbis dissuasit ne ederet, sed etiam aegre tulit, homines suspicari posse cum invido hoc partu nato domi suae obstetricis munere sese esse perfunctum, et furioso tandem critico edixit, se illum, vel sub praelo, perempturum; verum quae singula alios ab incepto revocassent, ea simul cuncta ne incitatum quidem Martini impetum retardare potuerunt. Mutinam igitur, ubi impressionem meditabatur, se animi gratia iturum simulat; Maginus, statim ut factus est a quodam Mutinensi patricio hac de re certior, hominem ab se dimittit, tanquam eius, quem paulo ante Florentia redeuntem hospitio exceperat, amici proditorem: et satius profecto fuisset Martino apud hominem humanissimum in studia medicinae incumbere, donec ei laurea decreta fuisset, quam in eius, qui tot annos Patavinae Academiae dignitatem etiam cum incremento sustinuit, tam acerbe invehi existimationem: sed Martino et a Magino et a nobis dimisso, rem ipsam attingamus. Ut Nuncius Sidereus Bononiam perlatus est, rei novitate multorum animos esse perculsos negare non licet: aliis enim incredibile videbatur, tot saeculis iam elapsis, quibus tot viri in rerum caelestium observatione praeexcellentes fuerunt, hos quatuor circa Iovem planetas non illuxisse: alii affirmabant haec nova caeli prodigia reiicienda in visus hallucinationem, provenientem ex refractione concavarum convexarumque lentium in tubo ad invicem eo dispositarum intervallo; quamobrem huius rei occasione conspicilia experiri placuit, quibus utitur eques Butrigarius, vir nostris temporibus praeclara eruditione atque doctrina, quae una cum lente res obiectas triplicatas atque in linea recta dispositas repraesentant; quod licet ita se haberet, omnes tamen desiderabant tuo uti organo, ut ex eius usu certi aliquid colligere possent, reiecta post accuratam experientiam sententia. Interim multi nobilitate doctrinaque insignes viri ad Maginum, apud quem commorabaris, confluxerunt, cupidi tuomet, te docente, tubo conspiciendi planetas a te recens circa Iovem inventos: acerrimi vero visus hominibus aliquo modo satisfactum2 est, et licet Martinus id inficiari non dubitaverit, eos tamen quodam pacto se vidisse confiteri videtur, pag. 15, inquiens primo: «24a Aprilis nocte sequenti vidi duos solummodo globulos, aut potius maculas minutissimas», et inferius: «25a Aprilis vidi omnes quatuor maculas minutissimas a Iove prosilientes cum ipsius Galilaei perspicilio, in quo illos se3 invenisse gloriatur: sed quid, bone Deus, putabat se videre homo iste?4 planetas novos ea qua sunt alii planetae et stellae fixae mole, quae in sex magnitudines tributae sunt, quid conspiciliis ad obiecta maiora repraesentandum opus fuisset? nonne eos superioribus saeculis vidissent caeli contemplatores»? Hinc apparet argumentum ab ipso in priori problemate positum nullius esse momenti, septem tantum esse planetas; his enim neque plures neque pauciores, ab iis, qui in rerum caelestium contemplatione defixi fuerunt, nunquam observari potuerunt. Sed cur, obsecro, inter eos adeo parvus est Mercurius ut raro videatur, et ab omnibus videri non possit, sed ab iis solum, qui alios visus acumine praestant? Ergo aliquis novus mathematicus dicendi ansam hinc accipere posset5, sex tantum esse planetas: quia, ut maxime contenderit Mercurium videre, quamlibet ille frustratus est industriam; et tamen, si nunc oculis solum hoc organum admoveret, Mercurium, nunquam fere antea visum, facillime et diutissime intueretur. Quemadmodum igitur Mercurius minor est aliis, qui, ex Tichonis sententia, minor est terra novendecim vicibus, ita non ab re fuerit, alios adesse planetas Iovis circulatores, qui ut plurimum cerni non possunt, non tam propter parvitatem, quam propter intervallum quo distant a terra. Nam si, cum Iuppiter, quem circumeunt, est in mediocri distantia a terra, eius distantia est semidiametrorum 3990 terrenorum, nequeunt illi planetae a terra minus abesse: quare si tantumdem, quantum Mercurius, distarent a terra, id est, semidiametris 1150 terrenis, quae distantia est tertia parte minor Ioviali, forsitan a nobis felicius quam Mercurius cernerentur, nec alio egeremus conspicilio, cuius beneficio res, licet exiguae, maximum intuentibus accipere videntur incrementum. Utitur deinde Martinus hoc dilemmate, quod validissimum esse putat, cum dicit: «Nam, si quattuor illi planetae circa Iovis stellam re vera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non; at neutrum horum Nuntium bona conscientia dicere posse certo scio; ergo in caelo quattuor novos Iovi famulos associare est ridiculosum». Etenim dum profitetur, se primam partem confutaturum, «si Nuntius, inquit, Sidereus prius fuit, sequitur Mathematicos illos videre potuisse, quia minutissimas in caelo stellulas instrumentis sumptuosissimis dimensi sunt», utitur Tichonis auctoritate cum dicit: «Qui visus acumine excelluerit, quam sumptuosissima instrumenta ad observationes caelestium planetarum et caeterorum asterismorum confecerit», asserens ipse a Tichone mille stellas observatas, quae et Ptolemaei et aliorum Mathematicorum ingenium et oculos fugerunt. Equidem nescio ubi apud Tichonem legerit hanc inauditam mille stellarum observationem, quae totam latuit antiquitatem. Cum ego viderim stellarum fixarum indicem iamdiu trasmissum a Tichone ad Maginum, quae mille sunt a laudato saepius Tichone observatae, qui quidem longe copiosior est indice in progymnasmatis suis impresso, et in epistola, qua illam Mathematicam lucubrationem Rodulpho secundo Imperatori invictissimo inscribit, expresse leguntur haec verba. «Sicque millenas stellas exquisitissime restituimus, singulas tamen in longitudine, quam in latitudine adeoque in ipso minuto, imo nonnunquam6, ubi opus videbatur, eiusdem semisse, quia vero multae erant quae, a veteribus notatae, in nostro orizonte non orirentur, alias quasdam licet admodum aspectu pronas, et ob id ab his omissas, hinc inde applicuimus, ut numerus de quo dixi compleretur, quem antiquitus solummodo 22 excesserunt; quas vero addidimus a veteribus haud observatas, stellula quadam in hunc modum* insignitae sunt etc.». Signatae autem asterisco sunt tantummodo 31, quae, licet instrumentis observatae non fuerint ab antiquis, ab eis tantum visae fuerunt. Ex his coniicere licet, Martinum Tichonis mentem non assequi, cum extra rem eius utatur testimonio, qui non tam hic laudatur, quam vituperatur, inferius ab eo dicente, pag. 13: «Alius, ad pomposam iactantiam et arrogantiam, libros suos exornat cochleis, claviculis, rotulis deque toto illo foro scrutario, vano, inani, futili et falsissimo, de quo totum Pragense et Bononiense forum posset repleri, omnesque in mea patria possent ditari vetulae»: quae verba de verbo ad verbum a Raimaro Urso, qui olim in Tichonem scripsit, desumptae sunt, cuius expressa verba sunt haec quae sequuntur: «Quibus ad nauseam refertae sunt passim illae epistolae Tichonicae de nescio quibus cochleis, pinacidiis, rimulis visoriis, cylindris, armillis, laminis, catenulis, claviculis, rotulis, deque toto illo foro scrutario omnino vano atque inani, de quo repleri posset totum. Pragense forum scrutarium, omnesque ditari vetulae etc.». Imo hic non solum maledictis, quibus Raimarus Tichonem insectatur, quibusdam in locis Galilaeum proscindit, sed ab ipso etiam verba mutuatur, veluti pag. 18: «Et propterea ad talem observationem etc.». Ita fere Raimarus inquit: «Requiritur enim ad astronomiae restaurationem adque perfectum observatorem triceps seu potius tricorporeus quidam Geryon: ex Atlante, quantum ad artem et potentiam, eque Nestore quantum ad vitae longaevitatem, eque denique Lynceo quantum ad acumen visus, conflatus atque compositus etc.». Alterum eius argumentum, quando ait «si quatuor novi planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri possent», nihilo validius est primo, tantumque habet ponderis in delendis e caelo stellis fixis quae et sex magnitudinibus sunt inferiores, et passim non conspiciuntur, quantum habet in auferendis quattuor a Iove circulatoribus planetis: et sacrae nihilominus testantur paginae, innumerabiles esse stellas firmamenti, in quam pariter sententiam semper ab Astrologis omnibus itum est, quorum est pervulgatum axioma, eas propter suam ipsarum parvitatem sub oculos intuentium non cadere; frustra igitur affert Martinus corum auctoritatem, qui in ea claudicant, planetas7 fictitios esse, cum propria experientia hos discere recusarint8; pluris enim aestimatur unus testis oculatus, quam decem auriti: equidem ut de me ipso taceam, iis potius, qui apud Maginum affirmabant se vidisse aliquo modo hos9 planetas, quam iis, quorum depromit nescio quibus ex litteris Martinus testimonium, fidem habebo; coque magis, quo certius affirmatur a nobili Lucensi viro Antonio Santino, rerum mathematicarum peritissimo, quodam suo organo a se saepius visos Venetiis hos planetas, idque in ea urbe ab eodem dictum et confirmatum est coram quibusdam Bononiensibus patriciis, qui per ea tempora ibidem simul commorabamur; imo et Martino fidem adhibere libet, qui quidem affirmat, eos se vidisse, quamvis id acceptum referat reflexionis refractionisque hallucinationi, licet addat: «Nihil vidi, quod naturam veri planetac redoleat». Quid voluisset intueri in Iovis hisce circulatoribus? Dicat, obsecro, Martinus quaenam sit planetarum natura: non loquimur hic de illorum elementari qualitate, de efficacia, influentia, iisque actionibus quas habent in haec inferiora. Placeret ne Martino, quemlibet planetam circa hanc molem libero cursu circumvolvi, ita ut quencunque aspectum cum aliis planetis efficere posset? non autem omnes quatuor, perinde ac satellites, Iovis latus stipare, a quo hinc inde non nisi paucorum minutorum spatio abesse possunt? Placuit ne rerum opifici Iovem hac dignitate caeteris praestare? an potius habent etiam alii planetae, ut ait Keplerus, suos circulatores, qui a nobis propter parvitatem magnamque a nobis distantiam videri non possunt? Verum si Venus Mercuriusque, ut est Copernici sententia, circa solem circumaguntur; cur non poterunt esse quatuor alii planetae, Iovem circumeuntes habentesque circuitum suum cum eo communem annoruni plus minus duodecim. Quemadmodum Venus et Mercurius singulis annis una cum sole suum cursum absolvunt? Quibus praeterea sunt alii motus, ex quibus fit, ut nunc orientales, nunc occidentales appellentur; velut etiam hi Iovis circulatores modo sunt ad illius partem orientalem, modo ad occidentalem. Respondet hic Martinus: si quattuor autem isti novi planetae in caelo essent, sequeretur illos habere proprios orbes et proprios motus. Hoc sane me quoque non fugit, et tibi etiam, vir eruditissime, perspectum est, et ultro Martino concedis; ca tamen conditione, qua idem caeteris planetis a Mathematicis. concedi solet. Id autem dictum volo, quia novi non neminem reperiri, qui nullam putat esse corporum caelestium soliditatem, idemque existimat sidera perinde ac volucres in aëre insita a Deo propensione moveri: sed esset ab re de re praesenti in praesentia disputare. Addit etiam aliam illationem Martinus, cum ait: «et sic per consequens oporteret undecim planetarum calculo elaboratas ephemerides Mathematicos condere». Audaciae ignoscas oportet, Galilaee, hominis in rebus, non dixerim caelestibus, sed terrestribus, imperitissimi; quod appositum ne quis credat temere Martini nomini praefigi, noverint omnes eum apud Maginum, non multo ante didicisse, quomodo apte caeli figura ab astrologis describatur, nec mihi constat, an illam satis commode unquam hactenus delinearit; et tamen, quae est illius audacia, profitebatur sese, quod peritorum est, de integro anno mathematice praedicturum. Et ne videretur maiora pollicitus, quam praestare posset, in huiusmodi praedictione conglutinanda pro virili elaborabat, dum figuram caelestem delineare discebat. Sed cui non profuit, primum apud Keplerum Caesareum Mathematicum, deinde apud Maginum vixisse, mirum non est illum tam petulanter scripsisse: cum ad disciplinas Mathematicas ineptissimum ingenium sortitus sit, id ex eo liqueat, quod si aliquam haberet cognitionem Astrologiae, haec nunquam litteris, et praelo consignasset. Nam et si perfecte revolutiones ac motus a nobis horum planetarum cognoscerentur, tanti tamen non esset, ut in ephemerides referentur; quia cum vix a Iove paullulum concedant, eaque sint parvitate, ut non, nisi benefitio conspicilii artificiosi, cerni possint, maiora, quam sint, repraesentantis obiecta, sequitur eorum effectus in haec inferiora ita mutilos et infirmos esse, ut nulla digni sint observatione, et forsan pro varia eorum habitudine effectus Iovis aliquo pacto immutare possunt, non ita tamen, ut haec immutatio a nobis unquam facile depraehendatur. Nunc autem satius est probare, an sint hi planetae; nam si id oculis perspectum fiat, quaelibet alia ratio, quae contra sensum minime hallucinantem obstrepat, audienda non est.
Addit tamen Martinus: «si has undecim planetarum calculo elaboratas Ephemerides haberemus, falsum esset quidquid Ptolemaeus de septem planetis dixit; quia omnia septem planetarum axiomata reformatione indigerent, corrueret, Cardane, tota tua de septem planetis scriptura». Sed quomodo infert hic doctrinam Ptolemaei, Cardani aliorumque Mathematicorum de septem planetis esse falsam, licet inventi sint hi quatuor circa Iovem circulatores? Oportebit ne singulis planetis aliquam peculiarem domum seu exaltationem attribuere, cum Iovi ita sint affixi, ut ab eo non nisi paucorum minutorum spatio, secedere possint? Cur, quaeso, falsa Ptolemaei et aliorum astrologorum doctrina qua Astrologiae principia explicantur, et fundamenta iaciuntur, si illam tot saecula totiesque repetitae observationes constantissime confirmarunt? Sed ut incommodum est cum iis, qui prima alicuius disciplinae elementa nondum didicerunt disputare, ita temerarius habendus est ille, qui, ut dicitur, falcem mittit in alienam messem. Sed, his in praesentia praetermissis, nunc perquirendum est, an hi quatuor planetae circa Iovem reperti fuerint, atque id sensu explorare oportet, ut quilibet qui secus sentit et loquitur, in posterum conticescat. Si igitur Martinus est fassus disertis verbis, se hos vidisse planetas, quos globulos, seu maculas minutissimas, vocat, experiri non solum debebat, an id esset solidum quid, vel apparens, vel hallucinatio visus, antequam publice suam ferret sententiam; sed et se ipsum considerare et Mathematicae et Perspectivae expertem, sibi cum viris eiusmodi disciplinarum peritissimis rem esse, seque facilius quam eos decipi posse, et, in lucem edita huius novi inventi censura, facile se reperturum doctissimos viros qui, ut quid comperti haberent, rem illico experirentur, et alios certiores redderent quam temere nescio quis Germanus in Galilaeum, virum in rebus mathematicis spectatissimum, privatim et publice invehi non dubitarit. Satius igitur fuisset huic homini aut tacere, aut ad diluendam hanc novam sententiam, non fictitia, sed vera et solida, afferre fundamenta. Verum, mi Galilaee, ne tibi longiori epistola taedium afferam, pluribus supersedebo. Reliquum est, ut quando nobiles patricii doctique viri saepe me conveniunt, ut de hoc novo Astrologiae invento colloquantur, in lucem quam primum edas reperti a te organi theoricam, ut te ab adversariorum calumniis vindicare possim. Exigo hoc a te, quia tumet hoc ipsum in Sidereo Nuntio polliceris cum ais: «Quod tandem in causa fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogitanda, per quae ad consimilis Organi inventionem devenirem, me totum converterem; quam paulo post, doctrinae de refractionibus innixus, assequutus sum; ac tubum primo plumbeum mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspicilla, ambo ex altera parte plana, ex altera vero, unum sphaerice convexum, alterum vero cavum, aptavi; oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et propinqua intuitus sum; triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant, quam dum sola naturali acie spectarentur, etc.». Interim vale, et me redama. Sole10 cum regulo currente, anno ab initio mundi 5572, a Virgineo partu 161011.
Excellentiss. Dominationis tuae
Io. Antionius Roffenus12 |
Imprimatur |
Vice Vic. S. Officii Inquis. Bonon. |
Fr. Albertus Dielaitus Ordinis Carmelitarum |
pro Illustriss. Dom. Archiep |
- ↑ Galileo Galileo Patavini gymnasii publico mathematico Ioannes Antonius Rofenus
- ↑ hominibus satisfactum
- ↑ quo illas se
- ↑ 'videre rediculosus hic homo? planetus
- ↑ hinc acipere posset
- ↑ minuto non nunquam
- ↑ ea sunt haeret: hos Planctas
- ↑ experientia hoc dicere recusarint
- ↑ vidisse hos
- ↑ redama. Bononie, Sole
- ↑ Anno Dominice incarnationis 1610 et ab initio mundi 5579
- ↑ Ex.tiae tuae studiosissimus