atque compositus etc.». Alterum eius argumentum, quando ait «si quatuor novi planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri possent», nihilo validius est primo, tantumque habet ponderis in delendis e caelo stellis fixis quae et sex magnitudinibus sunt inferiores, et passim non conspiciuntur, quantum habet in auferendis quattuor a Iove circulatoribus planetis: et sacrae nihilominus testantur paginae, innumerabiles esse stellas firmamenti, in quam pariter sententiam semper ab Astrologis omnibus itum est, quorum est pervulgatum axioma, eas propter suam ipsarum parvitatem sub oculos intuentium non cadere; frustra igitur affert Martinus corum auctoritatem, qui in ea claudicant, planetas1 fictitios esse, cum propria experientia hos discere recusarint2; pluris enim aestimatur unus testis oculatus, quam decem auriti: equidem ut de me ipso taceam, iis potius, qui apud Maginum affirmabant se vidisse aliquo modo hos3 planetas, quam iis, quorum depromit nescio quibus ex litteris Martinus testimonium, fidem habebo; coque magis, quo certius affirmatur a nobili Lucensi viro Antonio Santino, rerum mathematicarum peritissimo, quodam suo organo a se saepius visos Venetiis hos planetas, idque in ea urbe ab eodem dictum et confirmatum est coram quibusdam Bononiensibus patriciis, qui per ea tempora ibidem simul commorabamur; imo et Martino fidem adhibere libet, qui quidem affirmat, eos se vidisse, quamvis id acceptum referat reflexionis refractionisque hallucinationi, licet addat: «Nihil vidi, quod naturam veri planetac redoleat». Quid voluisset intueri in Iovis hisce circulatoribus? Dicat, obsecro, Martinus quaenam sit planetarum natura: non loquimur hic de illorum elementari qualitate, de efficacia, influentia, iisque actionibus quas habent in haec inferiora. Placeret ne Martino, quemlibet planetam circa hanc molem libero cursu circumvolvi, ita ut quencunque aspectum cum aliis planetis efficere posset? non autem omnes quatuor, perinde ac satellites, Iovis latus stipare, a quo hinc inde non nisi paucorum minutorum spatio abesse possunt? Placuit ne rerum opifici Iovem hac dignitate caeteris praestare? an potius habent etiam alii planetae, ut ait Keplerus, suos circulatores, qui a nobis propter parvitatem magnamque a nobis distantiam videri non possunt? Verum si Venus Mercuriusque, ut est Copernici sententia, circa solem circumaguntur; cur non poterunt esse quatuor alii planetae, Iovem circumeuntes habentesque circuitum suum cum eo communem annoruni plus minus duodecim. Quemadmodum Venus et Mercurius singulis annis una cum sole suum cursum absolvunt? Quibus praeterea sunt alii motus, ex quibus fit, ut nunc orientales, nunc occidentales appellentur; velut etiam hi Iovis circulatores modo sunt ad illius partem orientalem, modo ad occidentalem. Respondet hic Martinus: si quattuor autem isti novi planetae in caelo essent, sequeretur illos habere proprios orbes et proprios motus. Hoc sane me quoque non fugit, et tibi etiam, vir eruditissime, perspectum est, et ultro Martino concedis; ca tamen conditione, qua idem caeteris planetis a Mathematicis. concedi solet. Id autem dictum volo, quia novi non neminem reperiri, qui nullam
- ↑ ea sunt haeret: hos Planctas
- ↑ experientia hoc dicere recusarint
- ↑ vidisse hos