XV. A Niccolò da Montefalcone

../XIV ../XVI IncludiIntestazione 19 febbraio 2021 75% Da definire

XIV XVI
[p. 183 modifica]

XV.

A Niccolò da Montefalcone.
(1371)


Nicholao de Montefalcone Sancti Stephani nescio utrum monacho dixerim vel abbati.
Rebar equiflem canis, annositate egritudine sacro ordine presulatu supervenientibus, levitates abici iuveniles, obscena consilia opprimi et mores deberi cuiuscunque hominis transformari in melius; sane fallor, ut video, et tu michi fere primus aperuisti oculos longa tectos caligine. Nam, cum nec contractum corpus, seniles ruge, nodosa podagra nec presulatus infule aut insignia reliqua quibus prefulges immeritus et abbas iam diceris pater, infelicis factus auriga cenobii, priscos illos mores tuos, quibus effrenis in illecebras precipitans ultro..... saxeas mentes esse, ut Oetam seu Pindum potius loco moveas quam illas mollire aut immutare queas. Is ergo es senex qui iuvenis fueras: idem ingenium tuum novi. Finges te nescire quorsum verba hec querula egredi velint, cum videas liquido; ast ego, ne te lateat, non diu suspensum teneam. Quis dubitet quin memineris quanta me exterum hominem et diu non visum comitate susceperis, quanta verborum affabilitate? Quot illa oscula, quot amplexus fuere dum te primo visitavi mea oppinione deceptus, quot blandientia verba meque, si omnino credidissem, decipientia equidem sensim collegisse, omnia in maximum mei venere incommodum, exitium fere: et si inscius ariolabar, in laqueum et decipulam ibant, si me forsan opulentum sensisses! Sed hoc vaticinari est; ad ea veniamus que in propatulum prodiere. Cum nemorum amenam solitudinem quorum circumseptum aiebas cenobium tuum, librorum copiam, fontes limpidos et ipsius loci devotionem et commoda, sino rerum abundantiam et celi benignitatem, monstrasses [p. 184 modifica]traxissesque me in desiderium non videndi solum, sed, si necessitas exegisset, assummendi in latebram, clam, quasi tibi positurus essem insidias, parasti fugam. O amici confidentia, o sincera dilectio, o mentis senis et abbatis integritas! Consuevere longum iter facturi amicos convenire, cum eis de agendis inire consilium, tractare, disponere et ordine certo eis salutatis valedicere, eisque bonum faustumque illud orantibus iter arripere: tu me, more furis atque deceptoris, nedum consulto, verum nec salutato, per noctem in calabros discessurus conscendisti lembum. Credebam stolide, si credebam te invitaturum me et per veterem studiorum nostrorum amicitiam oraturum ut per dies aliquos saltem tecum mansurus accederem, ut exaltationem tuam, felicitatem et gloriam inspicerem et letarer et de oblatis spem firmiorem assummerem. Ridebis, arbitror, ista legens, dicesque: — Oblitus est hic quoniam pauper sit, et pauperes amicis carere atque a divitibus postergari! — Bene novi nonnunquam ab his ista fieri quibus nullus Dei timor est, et ludi volventis inscitia, si nescis, que vere primo frondibus ac fioribus insignes arbores fuere, autumno nudas consistere, eoque in gurgite quo luserant ante pisciculi, post paululum maxima fuisse absorta navigia. Nil sub sole stabile est; dat fortuna vices varias, nec stultior eo est qui in leta confidit. Abiisti igitur: et si multis, quibus satis male consultum est, presides, ego tamen non ob id in sterquilinium deiectus sum. Verum, ne talis tibi sim qualis tu michi fuisti, quod ad te nondum credo pervenisse potuerit notum facio, ut rebus tuis consulas: xiiii kalendas ianuarias Urbanus olim pontifex summus, soluto carnis debito, transmigravit ad superos, eique e vestigio suffectus est Bellifortis cardo, et Gregorius nuncupatus est XI. Hunc tu dicebas Rome promotorem fuisse tuum exhortationibus dominorum de Baucio. Nosti quanta sit eorundem dominorum affinitate et amicitia iunctus, et idcirco, si nondum plene finem habuit expeditio tua, cum is nunc possit qui nuper ab altero supplicationibus postulabat, laudarem reditum tuum in instanti Neapolim, ut eosdem dominos in novas preces impelleres et rem diu fatigatam in finem optatum deduceres. Credo scripsisse [p. 185 modifica]non quod mereris, sed quod debui, et sic in manus te pono tuas. Quaternum quem asportasti Cornelii Taciti queso saltem mittas, ne laborem meum frustraveris et libro deformitatem ampliorem addideris. Vale.
Neapoli xiii kalendas februarii, festinanter, instante Nicholao Manganario tuo.

Iohannes Boccaccius tuus.