XIV. A Francesco Petrarca

../XIII ../XV IncludiIntestazione 19 febbraio 2021 75% Da definire

XIII XV
[p. 179 modifica]

xiv.

A Francesco Petrarca.
(1367)


Ut te viderem, preceptor inclite, a Certaldo Venetias, ubi tunc eras, pridie viiii kalendas aprilis discessi, verum Florentie imbres continui et dissuasiones amicorum ac discriminum itineris timor iniectus a redeuntibus Bononia plurimis tamdiu me tenuere, ut maximo infortunio meo Ticinum revocatus abires; quod cum dolens audissem, fere a ceptis destiti. Equidem erat desistendi dignissima causa, nam etsi plura ibidem videre cuperem, non me movissent a principio reliqua. Sane, ne frustrarer quorundam amicorum spem, qui fidei mee arduum quoddam opus suum peragendum commiserant, et quoniam urgeret desiderium eos saltem duos videndi quos tu summe diligis et merito, tuam scilicet Tulliam et Franciscum suum, quos ante non videram, cum ceteros hactenus tibi caros, ut arbitror, viderim atque cognoverim, celo mitiore facto iter ceptum reassumpsi et ingenti cum labore meo perfeci; quod dum peragerem, quo Franciscum maxima letitia mea inoppinate repererim, puto dixerit ipse. Ego autem post salutationem festivam atque amicabilem, cum te sospitem et alia de te plurima, leta omnia, audissem, cepi aliquamdiu mecum meditari pregrandem hominis formam, placidam faciem, composita verba mitesque mores, et miratus sum; et letatus vidisse, intuitu primo electionem laudavi tuam. Sed quid tuum seu a te factum non laudem? Tandem eo pro tunc, quia sic faciendum fuit, relicto, summo mane in naviculam conscendi meam: et vix in venetum litus descenderam, et ecce, quasi nuntium premisissem, repente nonnulli ex concivibus nostris affuere, et dum quisque per se preces effunderet ut, postquam tu aberas, suus efficerer hospes, obstupui, et datis generalibus verbis orantibus, invito etiam Donato nostro, [p. 180 modifica]cum Francisco Allegri, cum quo et a quo mire honoratus a Florentia eo usque deveneram, diverti, ne loco suscepti honoris amico iuveni turbationem rependisse viderer. Et hoc tot verbis dictum sit, ut excusatum me habeas si quod mira liberalitate tua per epistolam tuam offers hac vice non sumpserim: quin edam, si ex amicis nemo fuisset qui me exterum suscepisset, ad hospitem mercennarium iturus eram potius quam absente viro apud Tulliam divertissem. Nam, esto tu in hoc, ut et in multis aliis, animum meum erga res tuas noveris integrum, non sic alii novere omnes, et ideo, ut fidem meam sinam, dato multum suspicionis auferre debuissent canum caput meum et etas provectior atque nimia sagina corpus invalidum, abstinendum ratus sum, ne falsa in peius semper oppinantium suspicione ibi notaretur vestigium, ubi pes minime fuisset impressus. Tu nosti melius, circa talia, id adversam atque mendacem agere famam quod veritas. Post hec, cum paululum quievissem, Tulliam salutaturus accessi. Que quam primo adventum meum sensit, tanquam redeunti tibi letissima venienti michi occurrit, et aliquantisper laudabili quodam respersa rubore, vix me viso deiectis in terram oculis, quadam modesta ac filiali affectione, salutatione decenti et totis me suscepit ulnis. O bone Deus! e vestigio mandatum tuum sensi et confidentiam novi, et michi ipsi congratulatus sum quod adeo tuus sim. Sed postquam quedam ut plurimum contingentia circa notitiarum principia interlocuti sumus, in ortulo tuo, assistentibus ex amicis nonnullis, consedimus; ibi explicatiori placidoque sermone domum libros et tua omnia obtulit, et quantum in ea fuit, matronali semper gravitate servata, sumpsissem. Inde has inter oblationes, et ecce, modestiori passu quam deceret etatem, venit Electa tua dilecta mea, et antequam me nosceret ridens aspexit, quam ego non letus tantum sed avidus ulnis suscepi, primo intuitu virgunculam olim meam suspicatus. Quid dicam? Si michi non credis, Guilielmo ravennati medico et Donato nostro, qui novere, credito: eadem que mee fuit, Electe tue facies est; idem risus, eadem oculorum letitia, gestus incessusque, et eadem totius corpusculi habitudo, quanquam grandiuscula mea, [p. 181 modifica]eo quod etate esset provectior: quintum quippe iam annum attigerat et dimidium dum ultimo illam vidi. Insuper, si idem idioma fuisset, verba eadem erant atque simplicitas. Quid multa? In nichilo differentes esse cognovi, nisi quia aurea cesaries tue est, mee inter nigram rufamque fuit. Heu michi! quotiens, dum hanc persepe amplector et suis delector collocutionibus, memoria subtracte michi puellule lacrimas ad oculos usque deduxit, quas demum in suspirium versas emisi advertente nemine! In hac igitur Electa tua quid fleverim, quid tristis essem, iamdudum videre potes. Si de Francisco tuo cuncta referre velim, deficiet calamus. Longum enim esset exponere quanto quamque grandi nisu animum suum affectionemque omnem erga me verbis et opere aperire conatus sit, continuas eius insuper visitationes describere postquam me omnino renuentem hospitem fieri suum vidit, et quot me conviviis honoraverit et quam leto vultu; dixisse igitur unum sufficiet. Ipse quidem, si nescis, cum me pauperem novisset, quod ego nunquam negavi, in discessu meo a venetis hora iam tarda in secessu domus me traxit, et cum verbis parum proficeret, manibus illis giganteis suis in brachiolum meum iniectis, egit ut invitus fere erubescensque summe liberalitate uterer sua, eoque peracto, quasi fugiens et valedicens abiit, et sic me meque et quod passus fueram damnantem reliquit. Faciat Deus ut vicem reddere queam! Vidi preterea clarum hominem illum magistrum Guidonem de Regio multis plenum effluentemque undique, et ab eo tui gratia honoratus sum et insignitus anulo. Tandem quibusdam agentibus incommodis, affectus tedio, eodem labore quo iveram in patriam redii. Habes igitur hystoriam omnem ex his que nuper michi fuere Venetiis, que etsi longiuscula sit, in multis tamen memoratu dignis defectiva est. «Memoratu dignis» dixi, quantum ad me, qui homunculus sum; apud te autem scio nullius vel parvi esse momenti etiam quod scriptum est. In patria vero dum essem, et ecce post dies paucos a Donato nostro transmissa epistola tua venit, iiii kalendas iunii Ticini scripta, quam postquam letus suscepi, ante alia legi quoniam multum in te et in tuis epistolis loci occupem, quod arbitror et gratissimum [p. 182 modifica]habeo, certus quia saltem in hoc apud posteros per multa secula erit venerabile nomen meum. Non enim existimabunt intelligentes, te tam sepe tamque diffuse inerti ignavoque scripsisse homini, et ea potissime que in pluribus epistolis florido atque succipleno stilo describis. Et ego, iam fere annus est, eo quod michi ipsi plurime videantur epistole tue ad me, in volumen unum eo ordine quo misse seu scripte sunt redigere cepi: sed iam gradum figere coactus sum, cum deficiant alique quas nunquam habui, etiam si a te misse sint, ut puta «Beasti me munere, etc.» et eam quam de Dante scripseras ad me et alias forsan plures; et ad presens eam quam ad versus astrologos te scripsisse dicis nunquam recepi, nec illam in qua pueri tui laudes, nec de etate tua, quas summe cupio ut ceteris addam. Et hoc ideo, ut, si nequeam epistolarum tuarum omnia habere volumina, hoc saltem non desit; precor igitur per venerandissimum michi caput tuum quatenus saltem quas dixi alicui ex pueris tuis rescribi facias et ad me mittas, ut possim quod ceptum est continuare volumen. Et hec multa imo nimia scripsisse sufficiat. Queso Franciscum nostrum salutes, et vale, virorum optime.
Scripta Florentie primo kalendas iulii.