XI. A Barbato da Sulmona

../X ../XII IncludiIntestazione 19 febbraio 2021 75% Da definire

X XII
[p. 144 modifica]

xi.

A Barbato da Sulmona.
(1362)


Barbato sulmontino Iohannes de Certaldo.
Suscepi, dilectissime vir, epistolam tuam cum interclusa ab illustribus viris celesti homini Francisco Petrarce transmissa, quas dum non contentus legisse semel, iterum et tertio legerem, non aliter quam si eorum immistus colloquio astitissem, vota talium comprehendisse sum ratus. Hec etenim, urgente ostentatone quadam qua creduli falluntur plurimum, impetu primo amplissimis in patulum verbis effunditur, et illico carioribus supervenientibus curis in nichilum facile disgregatur. Quanti, queso, putas esse apud huiusmodi Scipionem, si parvula ac momentanea dignitas afferatur, si vectigal a subditis exigendum sit, si fortuna paululum a solito moveatur? Vidisti sepius, et quorsum tendat talium delectatio cognovisti: quam ob rem puto minus miraberis si horum circa talia desiderium floccipendam et ad tuum veniam, quo delectatus sum plurimum, eo quod existimem vere in studii perspicacitate fundatum, et in quo sumus ut scribis ipse concordes. Hiis certiorem te facio, quod quantumcunque suasiones tuas libens volensque suscipiam, hucusque non expectassem quod suades. Pluribus quippe ante annis, dum apud Mediolanum et Patavum cum divino homine isto consisterem, vires omnes exposui, et hiis fere omnibus rationibus quibus et tui proceres in sua epistola et tu in tua uteris, et aliis insuper usus sum, ut sacrum pectus mollire flectere et in nostrum desiderium possem deducere, ut scilicet ex conclavi Scipio miris ornatus splendoribus; vidi quidem; emicteretur in publicum: sed frustra, multis ab eo factis in contrarium argumentis. Et quis, queso, cum nostri evi eloquentie principe verbis pugnet? Non tanti sum ego, quin [p. 145 modifica]imo, fateor, dum illum audio obmutesco, ultroque a se responsa concedo. Nec minus adverti, illum diu adhuc nostris votis contrarium permansurum. Heu michi! quid «diu» dixi, cum timeam in eternum? A desideriis nostris avertit oculos Deus, et longe magis amariora quam putes, ut querele atrioris causam haberemus, immiscuit, ob quam non solum magnificum Scipionem in spongia periturum timeo, sed ne preceptor noster egregius una cum reliquis admirandis operibus suis nobis ytalisque ceteris pereat expavesco. Et ut, qui te fortunarum mearum omnium participem vellem, faciam novissime infelicitatis esse consortem, quid de illo sentiam, paucis explicabo. Pridie xvi kalendas maii a laureato nostro epistolam unam suscepi, in qua, cum a Mediolano quibusdam erumpnis meis solamen placidum porrexisset, animum iam surgentem versa cuspide vulneravit, scribens se ad boemos imo sauromatas ultimos e vestigio recessurum, et, ut ex sensu verborum suorum accipio, ibidem moraturum. Nam sic ait: «Ego autem, o res hominum volubiles! vocatus ad occasum ad arthon vado, illuc quoque vocatus a Cesare miris precibus, et vado libens ut evadam; durum iter, sed si perveniam suavis metha, etc.». Iam vides quid de homine, nedum de rebus a se compositis, sperare possimus. Hinc dolens merensque sum, et spe destitutus omni studia mea qualiacunque preterita damno, et quod michi vite superest spatium vilipendo. Nam hunc sacra nemora, sonori fontes, sorores omnes castalie et Apollo perlucidus ipse, quos olim ex Grecia in cisalpinam Galliam inter Eridanum Ticinumque contraxerat, sequuntur ad immanes barbaros abeuntem. Ob hoc autem ego cupiebam atque proposueram hiis diebus Patavum ire, ut illum ibidem ante discessum viderem et ab eo extrema mandata susciperem, ac inde Neapolim usque pergere nostrum visitaturus Simonidem, necnon et te medio itinere revisere atque portare tibi Buccolicum carmen quod, non diu est, fere vi ab illo Mediolani excerpsi; volebat enim rerum suarum tenacissimus homo, ut et hoc cum Scipione sub modio latitaret; ac insuper Invectivarum IIII libros in medicos, quos ad me petitos [p. 146 modifica]tam liberaliter pluribus ante annis Ravennam usque transmiserat. Verum paupertas et rei familiaris cura et non satis habere certum quando Patavum venturus homo, ac etiam consistere apud siculos cum magno senescallo Simonidem audisse, vetuere. Sane Buccolicum carmen describi faciam ut ad te mictam, si scripseris cui concedam. Nec arbitreris id esse tantummodo quod tu habes aliique quamplures, Monicum et Argum: in duodecim quidem eglogis omne distinctum est. Sed quid multa? Excessi scribendo propositum: sic enim egit impetus, ut papirus fere antequam adverterem compleretur. Ignoscendum amico est, et ob scribendi raritatem facilius est tollerandum. Et ne te morer ulterius, vale, dilectissime michi, mei memor.
Scriptum Florentie idibus maiis, surgente iam sole.
Queso parcas interlineaturis atque lituris: non enim fuit michi spatium rescribendi.