Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/151


xi. a francesco petrarca 145

imo, fateor, dum illum audio obmutesco, ultroque a se responsa concedo. Nec minus adverti, illum diu adhuc nostris votis contrarium permansurum. Heu michi! quid «diu» dixi, cum timeam in eternum? A desideriis nostris avertit oculos Deus, et longe magis amariora quam putes, ut querele atrioris causam haberemus, immiscuit, ob quam non solum magnificum Scipionem in spongia periturum timeo, sed ne preceptor noster egregius una cum reliquis admirandis operibus suis nobis ytalisque ceteris pereat expavesco. Et ut, qui te fortunarum mearum omnium participem vellem, faciam novissime infelicitatis esse consortem, quid de illo sentiam, paucis explicabo. Pridie xvi kalendas maii a laureato nostro epistolam unam suscepi, in qua, cum a Mediolano quibusdam erumpnis meis solamen placidum porrexisset, animum iam surgentem versa cuspide vulneravit, scribens se ad boemos imo sauromatas ultimos e vestigio recessurum, et, ut ex sensu verborum suorum accipio, ibidem moraturum. Nam sic ait: «Ego autem, o res hominum volubiles! vocatus ad occasum ad arthon vado, illuc quoque vocatus a Cesare miris precibus, et vado libens ut evadam; durum iter, sed si perveniam suavis metha, etc.». Iam vides quid de homine, nedum de rebus a se compositis, sperare possimus. Hinc dolens merensque sum, et spe destitutus omni studia mea qualiacunque preterita damno, et quod michi vite superest spatium vilipendo. Nam hunc sacra nemora, sonori fontes, sorores omnes castalie et Apollo perlucidus ipse, quos olim ex Grecia in cisalpinam Galliam inter Eridanum Ticinumque contraxerat, sequuntur ad immanes barbaros abeuntem. Ob hoc autem ego cupiebam atque proposueram hiis diebus Patavum ire, ut illum ibidem ante discessum viderem et ab eo extrema mandata susciperem, ac inde Neapolim usque pergere nostrum visitaturus Simonidem, necnon et te medio itinere revisere atque portare tibi Buccolicum carmen quod, non diu est, fere vi ab illo Mediolani excerpsi; volebat enim rerum suarum tenacissimus homo, ut et hoc cum Scipione sub modio latitaret; ac insuper Invectivarum IIII libros in medicos, quos ad me petitos