I. A Carlo duca di Durazzo

../ ../II IncludiIntestazione 18 febbraio 2021 75% Da definire

Epistolae II
[p. 109 modifica]

i.

A Carlo duca di Durazzo.
(1339)


Crepor celsitudinis Epyri principatus, ac procerum Ytalie claritas singularis, cui nisi fallor a superis, fortuna candidior reservatur,
Ut vestra novit serenitas, et pelignensis Ovidii reverenda testatur actoritas, «Carmina proveniunt animo deducta sereno». Sed sevientis Raynusie causa, ac atrocitatis Cupidinis importune, «Nubila sunt subitis tempora nostra malis», prout parvus et exoticus sermo, caliopeo moderamine constitutus, vestre magnificentie declarabit inferius. Verumtamen non ad plenum: quia si plene anxietates meas vellem ostendere, nec sufficeret calamus, et multitudo fastidiret animum intuentis, qui etiam me vivum respiciens, ulterius miraretur, quam si Eee Eritonis cristibie vel Medee inspiceret actiones; propter quod si tante dominationis mandata ad plenum, inclite princeps! non pertraho, in excusationem animi anxiantis fata miserrima se ostendant. Tamen ne videar adversis operibus subditi cordis obediendi affectus ascondere, parumper oculorum lacrimas centuculo desiccabo, et manum commodans calamo, creperius vestris atfectibus questiunculam preparabo: et cum noverim vestram sublimitatem in crepidine cavi gorgonei educatam, spero a dubitatione qualibet exuere intellectum. Utinam tamen rude desultoriumque eloquium sic in vestri conspectu se prebeat, prout Athlantiadis fistula in auribus custodis iunonii se locavit. [p. 110 modifica]Dominorum alter clementia claret, secundus Astree austeritate mediante balluce refulget: laudabilior queritur. Primus a Seneca sublimatur, aiens De clementia libro i: «Quid magis decorum sit regenti quam clementia, etc.»; subsequens divina testante pagina adiuvatur, Deuteronomio capitulo xvi: «Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis ut iudicent populum iusto iudicio, neque in alteram partem declinent, etc.». Si tanti principis mereor responsivam, expecto ipsam animo gratulanti. Quantum cupitis tantum diis affectanter exposco, ut vestra bene valeat celsitudo.
Data sub monte Falerno apud busta Maronis Virgilii, nonas aprelis iii, anno vero Incarnationis Verbi divini MCCCXXXVIIII.

Vester humilis etc.


Caliopeus vero sermo fuit iste: Dentro dal cerchio a cui intorno si gira, etc.