Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/115


i.

A Carlo duca di Durazzo.
(1339)


Crepor celsitudinis Epyri principatus, ac procerum Ytalie claritas singularis, cui nisi fallor a superis, fortuna candidior reservatur,
Ut vestra novit serenitas, et pelignensis Ovidii reverenda testatur actoritas, «Carmina proveniunt animo deducta sereno». Sed sevientis Raynusie causa, ac atrocitatis Cupidinis importune, «Nubila sunt subitis tempora nostra malis», prout parvus et exoticus sermo, caliopeo moderamine constitutus, vestre magnificentie declarabit inferius. Verumtamen non ad plenum: quia si plene anxietates meas vellem ostendere, nec sufficeret calamus, et multitudo fastidiret animum intuentis, qui etiam me vivum respiciens, ulterius miraretur, quam si Eee Eritonis cristibie vel Medee inspiceret actiones; propter quod si tante dominationis mandata ad plenum, inclite princeps! non pertraho, in excusationem animi anxiantis fata miserrima se ostendant. Tamen ne videar adversis operibus subditi cordis obediendi affectus ascondere, parumper oculorum lacrimas centuculo desiccabo, et manum commodans calamo, creperius vestris atfectibus questiunculam preparabo: et cum noverim vestram sublimitatem in crepidine cavi gorgonei educatam, spero a dubitatione qualibet exuere intellectum. Utinam tamen rude desultoriumque eloquium sic in vestri conspectu se prebeat, prout Athlantiadis fistula in auribus custodis iunonii se locavit.