Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Cap. I
Questo testo è completo. |
Cap. I. De Lamijs
◄ | De Nuce maga Beneventana - Casus II | De Nuce maga Beneventana - Cap. II | ► |
De Lamijs.Cap. I.
Magae primò vocantur à magnis actionibus ultra naturam, seu quae viribus humanis perfici nequeunt, apertè verò, vel occultè Diabolis auditoribus eae perficere multa posse profitentur.
Sagae, quia fatis pessimè faciunt, multa scire volentes.
Lamiae (à Lilith hebraeo) à Lamia foemina zelotypia furens ob adulterum maritum: infantulum adulterinum necavit, et quosquos poterat, vel ob similitudinem quandam cum Lamijs antiquorum, quae representabantur phantasticè in specie pulchrarum mulierum splendentium, amore captae à iuvenibus, ut hos perderent, unde Empusae, ac Marmoliciae, vel Larvae, et Lemures fuerunt nuncupatae, apparentes unico pede, in variisquè figuris Dianae dicatis; At nostrae lamiae convivantur, cum spectris colludunt, negociantur libidinem exercent, ita ut ait Rhodog. lib. 19. 5. libidinis cupiditate allicere iuvenes, ut postea devorent, maleficia patrant, infantes expetunt, sic Horat.
Haù pransae lamiae puerum vivum extrahat alvo,
Et propter hanc appetitionem appellari etiam striges ab ave striga huc, vel illuc vagante quamvis Plin. iudicet fabulosum, vel ut Mercurial. in cap. 3. de maer. puer. à stringendo, sic Picus ex Ovid. Ang.
Proca il dimostra quale sia questo angue, Delle streghe già preda forte langue; A chieder spesso agiuto alla nutrice, Assorbe il sangue la strega infelice |
Stringunt, et occidunt infantes non baptizatos odio ne salventur sanctissimo caracthere, ac signo crucis, ideò statim baptismo sacro muniendi sunt, sic strigae a Laestrygonibus, ex Odis. Hom. Anthropophageis, hinc Euchetas, et Gnosticos infames fuisse infanticidiorum.
Lilith. à lail, quae noctem significat: ac interrogati quondam seniores Synagogae quod plerique pueri non dum octiduani (v.d. ante circumcisionem) reperirentur necari Respondent eos interimi à Lilith. hoc est à Lamijs, hodie potissimum nondum baptizatis insidiantur, et noto haec conciliabula fuisse ante Noe, ut Picus notavit, et nos ex Sacra Genes. pueros verò, vel praefocant iniecta culcitra, vel acu post aures, vel intra ungues infixa sanguinem fugunt, et necant, vel praecipitantè cunis, vel rapiunt, lancinant pro usu unguentorum, aut grati cibi has Drusas Hispani nominant.
Veneficae quia saepè etiam venenis simplicibus, vel compositis a magistrello docto, impenetrabilibus utuntur, ex lib. 2. cap. 3. num. 4 de ente Regali doctiss. V.I.D. Virgilij Pedicini Benevent. habetur plus namque est ait Imp. hominem veneno extingui, quam gladio.
Incantatrices Graecè Epodiae carminibus vim totam tribuentes vel Solis, aut cum alijs rebus mistis, ac de his scripsisse Gal. de Homerica curatione volunt aliqui.
Ianarae nostro quoque vulgo nuncupantur, cùm per aerem nare sentiantur dum feruntur ad ludos, vel quia ita antiquitus nomen erat cuiusdam tartareae Lamiarum Duchissae lanae dictae, ceù dicunt Canidia, a Canidia Neapolitana venefica, ut Horat. ode 5.
Candidia brevibus implicata viparis, et c.
Saganae à venefica Sagana hinc subdit. At expedita Sagana per totam domum spargens avernales aquas, et c. sic
Veiae à Veia. ibid. Veia exhauriebat ingemens laboribus, quo posset infossus puer longo die bis terve mutatae dapis in emori spectaculo.
Foliae à Folia strigae. Non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam.
Locustae a Locusta. Iuven. Sat. lib. 5.
Instituitque rudes melior locusta propinquas,
Ericthotes ab Erictote Maga ibid. lib. 6.
Hoc scelerum ritus, haec dirae carmina gentis |
Dispades a Dispade venefica Ovid. 1. eleg.
Est quaedam quicumque volet cognoscere Lenam, Audita est quaedam nomine Dispas anus. |
Eriphilae ab Eriphila, Michaleiae a Michala, Hecateiae, Medeae, Circeae, Thessalae, ac in Sicilia Cyclopas, et Lestrigonas humanae carnis avidas, ita ut proprios depascunt filios memorant, sic Thracia. Herodiades communiori vocabolo in aliquibus regionibus nuncupantur ex Idumea Herodiade dropè Iordani fiumen habitante choreis, ludisque venereis effuse fruente, quae multos, et multas ad suum convictum trahebat Dianae ludorum memorans, Manarda erat in antro nunc dicta Grotte Manarda, Alcina in petra nunc Pulcina, sub dominio iam Excellentiss. ac nobiliss. D. Principis pij, ac prudentiss. Caesaris de Aquino, eisdemque encomijs D. Principissae matris Lucretiae Centurionis.