Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/88


Beneventana. 75

rata vi nominum, quamquam Gal. ad eam declarandam longum tempus terere vituperet, tamen in 63. pronost. 39. et primo de diff. puls. necessariam appellavit, plura inveniuntur nomina harum malignarum mulierum, dico mulieres, cum viri reperiantur, sed pauci, hinc dictum, latrocinium in viro, veneficium in foemina reperiri, ceù fidei minor.

Magae primò vocantur à magnis actionibus ultra naturam, seu quae viribus humanis perfici nequeunt, apertè verò, vel occultè Diabolis auditoribus eae perficere multa posse profitentur.

Sagae, quia fatis pessimè faciunt, multa scire volentes.

Lamiae (à Lilith hebraeo) à Lamia foemina zelotypia furens ob adulterum maritum: infantulum adulterinum necavit, et quosquos poterat, vel ob similitudinem quandam cum Lamijs antiquorum, quae representabantur phantasticè in specie pulchrarum mulierum splendentium, amore captae à iuvenibus, ut hos perderent, unde Empusae, ac Marmoliciae, vel Larvae, et Lemures fuerunt nuncupatae, apparentes unico pede, in variisquè figuris Dianae dicatis; At nostrae lamiae convivantur, cum spectris colludunt, negociantur libidinem exercent, ita ut ait Rhodog. lib. 19.