De universi iuris uno principio et fine uno/Liber unus/Principium
Questo testo è completo. |
◄ | Liber unus | Liber unus - Capita I-XLIX | ► |
[PRINCIPIUM]
[1] His ita praeparatis, omnis divinae atque humanae eruditionis divinam originem, sive principia scientiarum, a Deo esse demonstremus, quae nostrae dissertationis pars prima, uti verbis brevissima, ita rebus uberrima fuerat.
Principia scientiarum a Deo.
[2] Homo ex corpore et mente constat1; et, uti corpore et iis quae sunt corporis, uti sensus, quia finitae res sunt, homo a ceteris omnibus hominibus dividitur — quapropter de sensilibus rebus tot opiniones quot homines, — ita mente quasdam communes aeterni veri notiones habet, per quas cum aliis hominibus communicat et unitur: uti «non entis nulla sunt attributa», «totum est maius sua parte», «omnes felicitatem desiderant». Nunquam enim nihil aliquid facit aut patitur; nunquam totum est sua parte minus vel parti par; nunquam homines desiderant esse infelices, qui, ut ne sint infelices, potius optant non esse.
Vi ordinis cognoscimus vera rerum.
[3] Sed homo eas veri notiones cum ceteris hominibus communes habere non posset, nisi ideam ordinis cum iisdem haberet quoque communem2 ex qua, per quam et in qua mens attributa entis cum nihilo confert; totum cum parte dirigit et commetitur; bonorum aliud alio praestantius intelligit, omniumque praestantissimum agnoscit esse felicitatem. Atqui ea vera sunt aeterna, uti mox demonstravimus: igitur idea ordinis aeterni est. Ea autem non est corporis simulacrum, quia corpus est fluxum, et, quia corpus est fluxum, aliquid supra corpus et aeternum non potest gignere3; et corpus finitum et finita homines dividunt, et per eam ordinis aeterni ideam homines inter se communicant et uniuntur; atque in ea tria vera graeci et barbari, europaei et sinenses peramice conveniunt. Duo autem omnino sunt omnium genera rerum: aut mens aut corpus. Idea ordinis aeterni idea corporis non est: igitur idea mentis est. Mentis finitae non est, quia omnes homines atque adeo omnes intelligentias unit: igitur idea ordinis aeterni est idea mentis infinitae. Mens infinita Deus est: igitur idea ordinis aeterni haec tria nobis una opera demonstrat: et Deum esse, et mentem unam infinitam esse, et auctorem nobis aeternorum verorum esse. Aliunde quantum perspicua idea de obiecto nobis refert, tantundem in obiecto esse necesse est4; per ideam ordinis aeterni omnes homines in illa tria aeterna vera constantissime conveniunt. Ex iis autem unum metaphysicae, alterum matheseos, tertium ethices principia sunt. Ea principia nobis refert idea ordinis aeterni, quae a Deo est: igitur earum scientiarum principia sunt a Deo5 .
[4] Pars secunda universae nostrae dissertationis de iuris principiis erat omnis divinae atque humanae eruditionis divinum circulum demonstrare, sive divinum lumen, quod aeternum verum definivimus et nuper demonstravimus per tria, quae numeravimus, elementa — Nosse, Velle, Posse — scientias