De antiquissima italorum sapientia/Caput VII/II. De sensu

II. De sensu

../I. De facultate ../III. De memoria et phantasia IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Caput VII - I. De facultate Caput VII - III. De memoria et phantasia

II

De sensi?

Latinis omnia mentis opera «sensns» — Et haec erat Ethnica metaphy sica—Contrarium docet metaphysica Christiana. Latini «sensus» appellatone non solum externos, ut sensus vivendi, ex. gr., et internum, qui «animi sensus» dicebatur, ut dolorem, voluptatem, molestiam, sed iudicia, deliberationes et vota quoque accipiebant: «ita sentio», ita iudico; «stat sententia», certum est; «ex sententia evenit», uti desiderabam; et in formulis illud: «ex animi tui sententia». An igitur, quia antiqui Italiae philosophi opinati sint mentem humanam nihil percipere nisi per sensus, ut Aristotelaei ; vel eam non nisi sensum esse, ut Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac purissimum, ut Platonici Stoicique existimarunt? Et vero Ethnicarum sectarum nulla, quae mentem humanam onini corpulenta puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse putarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus sit. Sed nostra religio eam prorsus incorpoream esse docet : et nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus organa moventur, per eam occasionem moveri a Deo.