De antiquissima italorum sapientia/Caput VII/I. De facultate
Questo testo è incompleto. |
◄ | Caput VII | Caput VII - II. De sensu | ► |
I
De facultate
«Facilitas» unde dieta — «Animae facultates» eleganter in Scholis dictae. — Facultates sunt eorutn, quae facimus — Sensus externi — «Olent» res, «olfaciunt» homines— Phantasia— Sensus internus— Intellectus verus — Aritlimetica, geometria et medianica sunt in hominis facultate — Physica in facultate Dei — Vera facultas in Deo — Ut vere omnia sunt a pensieri di Dio». «Facultas» dieta quasi «faculitas», unde postea «facilitas», quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est facilitas, qua virtus^in actum deducitur. Anima virtus est; visio actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter Scholae loquuntur, cum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum «animae facultates» dicunt; sed elegantiam inquinant, cum colores, sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Nam, si sensus facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos audiendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Eius antiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis «olere» et «olfacere» vestigium extat: res enim «olere», animans «olfacere» dicitur, quod animans odorem olfactu faciat. Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum imagines fingimus. Sensus internus item: nam advertendo vulnus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla intellectus verus facultas est, quo, cum quid intelligimus, id verum
facimus. Igitur arithmetica, geometria, earumque soboles mechanica sunt in hominis facultate; quia in iis ideo demonstramus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt. Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo purissimus actus sit. Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines, et verum humanum gignat, ita Deus intelligendo verum divinum generet, verum creatum faciat. Ita ut quod nos vernacula lingua improprie dicimus statuas et picturas «pensieri degli autori», id proprie de Deo dicatur esse omnia quae sunt «petisierí di Dio».