De antiquissima italorum sapientia/Caput V/II. De anima brutorum
Questo testo è incompleto. |
II. De anima brutorum
◄ | Caput V - I. De animo et anima | Caput V - III. De animi sede | ► |
II
De anima brutorum
«Brutum» Latinis «immobile» — Bruta a praesentibus obiectis tamquam machina moventur. Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere «bruta»; brutum autem iisdem idem ac «immobile» significabat; et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, ea immobilia esse, et ab obiectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.