De antiquissima italorum sapientia/Caput IV/V. Extensa inquieta

V. Extensa inquieta

../IV. Motus omnes compositos ../VI. Motus incommunicari IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Caput IV - IV. Motus omnes compositos Caput IV - VI. Motus incommunicari

V

EXTENSA INQUIETA

Quies res metaphysica est, physica motus — Compositum esse moveri est — Vita rerum fluminis instar—Forma physica est continens rei mutatio — Perfecta quies in natura non est. Quies res metaphysica est, physica motus. Et fingere corpus ex se integrum, seu, ut aiunt, «indifferens» ad movendum quiescendutnque, id physica non sinit. Neque enim licet fingere quid in natura et extra naturam simul. Natura enim motus est, quo res componuntur, vivunt dissolvunturque; et in omni temporis momento aiiud nobiscum componitur, aliud a nobis dissolvitur. Quare compositum esse moveri est. Motus enim est viciniae seu situs mutatio: nunquam non corpora corporibus vicina situm mutant: semper corpora effluunt, semper influuntet haec est vita rerum, fluminis nempe instar, quod idem videtur, et semper alla atque alla aqua prolluit. Quare nihil in natura hanc corporum viciniam, seu eundem situm, vel momento quidem temporis obtinet. Et illud placitum: quod res pergant obtinere formam, qua semel praeditae sunt, Scholas decet, quae ista tutoria naturae consilia in rerum naturalium caussis habent. Nam sane quae cuiusque rei naturalis propria forma est, cum omni temporis momento ei accedat aliquid, vel decedat? Quare forma physica nihil aliud nisi continens rei mutatio est. Igitur ista perfecta quies omnino e physica est procul eliminanda.