Matinada

../De bocca Zaninae ../Ad eandem IncludiIntestazione 14 maggio 2022 75% Da definire

De bocca Zaninae Ad eandem
[p. 16 modifica]

Matinada

Quis meam casu reperit coradam?
Olá, non audis, Zoannina surda?
Dic meam quis nam rapuit coradam,
ventre forato?
365Sentio me me vomitare flatum,
nam coradellam mihi sustulerunt,
non coradellam bovis aut cavalli,
dico nec asni,
sed meam parlo propriam coradam
370cum tuis guardis, oculisque ladris,
o meae lusor Zoanina vitae,
ventre cavasti.
Cum piva multas venio fiatas,
et matinadis cano te galantis,
375nec tamen duram tibi, porca, testam
rumpere possum.
Nunc matarellum sono, nunc pavanam,
nil meae curas sonimenta pivae,
quae, schitarrinos superans et arpas,
380pecora squaiat.
Unus est princeps schitarae sonator
Orpheus, cunctis celeber paësis,
sic similmenter prior est Tonellus
gloria pivae.
385Orpheus seccas tirat ad budellas
haspides surdos, basilisca, dragos,
fraxinos, querzas, salices, onizzos,
saxa, matones.
Non ego mancum facio Tonellus:
390vix pivae flatu repleo botazzum,
et lili blirum digiti comenzant,
omnia saltant.

[p. 17 modifica]

Per domum ballant tavolae, cadreghae,
guindali, naspi, gramolae, buratti,
395scamna, lettirae, simul huc et illuc
mille zavattae.
Saepe dum canto gelidis sub umbris,
cum lupis agnae, canibus capellae,
vulpibus galli pariter comenzant
400fare morescam.
Dura sed plus es, Zoanina, saxis:
ac habes testam similem giarono,
porto calcagnos ego plus tenellos
quam tua voia.
405Nunc super lectos alii repossant,
solus intornum sine luce vado,
non habes de me, traditora, doiam,
immo caleffas.
Ayme, cur tantas renui morosas?
410nonne Bertazzam, Toniam, Simonam,
nonne Gelminam? cagalocchius, ergo
sis molesina.
Nam bianchinam voco te superbis,
teque bellinam nimis esse bravas;
415quisquis est bellus putat esse bruttos
quoslibet altros.
Ne tuae credas, mea gioia, fazzae,
quod biancuzzos habeat colores:
bianca dat panem mihi terra pocum,
420sed nigra massam.
Ergo me nulla spresias rasone.
Nonne sum riccus, bonus atque bellus?
tresque porchettos habeo tetantes
ubera scroiae?
425Sunt mihi septem pegorae, novemque
cum viro caprae, iuvenisque vacca:
lacte nec maium carui novello
atque polenta.

[p. 18 modifica]

Sum satis bellus, satis et politus,
430vado stringatus simul octo stringhis,
meque saltantem pedibus legeris
nullus arivat.
Porto de paia vitiae capellum,
cuius in banda posui medaiam,
435qua sub ut stringa rubea ligatur
penna caponis.
Sed viam butto quid ego parolas?
cridat indarnum mea piva surdis,
Non orecchiarum patitur tuarum
440rogna gratari.