Zanitonella/Ad eandem fugientem - Alphabetum
Questo testo è completo. |
◄ | Ad eandem | Visus a Salvigno sic parlat | ► |
Ad eandem fugientem
Alphabetum
Ayme, quo longe scapolas Zanina?
ayme, cur schenam, traditora, voltas?
ayme, sta mecum soror et codognum
accipe pomum.
485Barbaros vincis feritate turcos,
bistones, moros, sviceros, todescos,
bestias, serpos, quot habet diablos
Belzebub orco.
Curre planinum, tibi saxa rumpunt
490cuncta scarparum sparamenta, solas:
cancar ortighis veniat, quod ipsae
crura cruentant.
Deh quid indarnum sequor hanc ribaldam?
deh quid istius sub amore ladrae
495ducor ad forcam? mihi troppa lazzum
doia parecchiat.
Ecce non longe video cavallam,
est ei pro me misero cavezza;
ergo cornacchis laqueo picatus
500esca manebo.
Forca sit nostrae medicina poenae,
forca tot guaios penitus sconibit,
forca me picchet, pariterque ladram
forca Zaninam.
505Gratias coelo, quia nunc trovavi
gaudium, quo me fugient afanni;
guardiani campis faciam seguram
gutture pesus.
Haec salix, aut haec erit apta quercus
510hanc meae vitae satiare voiam.
Heu quid expecto miser? est adessum
hora picandi.
Ito nunc ito, Zoanina cruda,
ito, qui se met picat, est Tonellus,
515ibis ad stuvam sine quo, nimisque
indusiasti.
Laude mancabis, mea namque stanca
lingua non maium veniebat, ut te
laeta cantaret, faciente piva
520li li li blirum.
Muta tu semper precibus fuisti,
matta quapropter reputaris esse:
mortus at postquam fuerit Tonellus,
moesta crepabis.
525Non dabo non plus tibi poma, figos,
non rosas, mentam, ricolam, basecchiam,
non dabo non plus lepores, columbos
non dabo non plus.
O mihi giornus maledictus ille,
530ossa cum pro te mihi tota sensi
obteri dardis ab Amore iactis!
o furor, o mors!
Possit ad terram rigolare coelum,
possit ad centrum ruinare terra,
535possit in flammas simul omnis ire
pontus et aër:
Quin simul cunctae pereant puellae,
quin simul vacchae moriantur istae;
quaeque donnarum meritat picari,
540quaeque brusari.
Rumor et lites veniunt ab illis,
rixa cum foemnis pariter creatur,
ricchus est mundus diavolabus istis,
ricchior orcus.
545Semen est mendax muliebre, vanum,
semen ingratum, petulans, malignum,
sordibus plenum, putridum, diabli
stercore plenum.
Troia per solam cecidit bagassam:
550totus it mundus simul ad brodettum,
tuque per puttam modo iam, Tonelle,
temet apicca.
Vado piccari, locus iste non est
vistus, en sogam iugulo tacavi.
555Vado iam supra salicem, sed ah quis
volgitur istuc?