Pagina:Le opere di Galileo Galilei V.djvu/31: differenze tra le versioni

 
 
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
r
TRES EPISTOLAE. 31
statutam in G, per radios RG, RM; in H, per radios RN, RH; in I, per radios RQ,
RI. Experientia autem constans docet, eandem maculam L sub angulo minori con-
spici in G et I, quam in H; item etiam, gracilem et oblongam in G et I, rotundam
in H: et hoc accidit ideo, quia macula L versus Solem vehementer illustratur, et
in G atque I posita, oculo magnam illustrationis suae portionem offert, partem vero
non illustratam oblique obiicit, propter circulum FGHIK suae lationis; in H autem
directe opponit sui portionem obscuram; unde iit ut minus de obscuro videatur et
minori sub angulo, quando macula est in G atque I, quam in H ; item ut in G et I,
ceteris paribus, gracilis et oblonga, uti in figura videre est, in H vero rotunda.
10 E quibus omnibus deducuntur ista coroUaria:
. Has maculas a Sole non multum recedere.
. Eas satis magnas esse ; alias Sol magnitudine sua illas irradiando penitus
absorberet.
. Valde opacas et profundas esse ; eo quod tam nigras efficiant umbras,
in tanta Solis vicinia, tam vehementer ex adversa ad Solem parte illustratae, et
in tanta distantia, videlicet ad nos usque.
. Si per splendorem Solis liceret partes illarum coUustratas a non coUu-
stratis discernere, visuras nos plurimas circa Solem lunulas cornutas, gibbas,
novas, et fortasse etiam plenas.
5. Eandem fortassis esse rationem, quo ad sui illustrationem, aliorum astrorum.
. Consentaneum hinc etiam esse, loviales comites, quoad motum et situm,
haud disparis esse naturae : unde nos ferme prò certo tenemus, illos non tantum
esse quatuor, sed plures, neque in unico tantum circulo latos- circa lovem, sed
pluribus. Quo dato, facile respondeatur ad quasdam obiectiones, et multae etiam
circa illos in motibus diversitates solvantur ; apparent enim ii ad lovem aliquando
in austrum, aliquando in boream inclinati.
. Neque omnino vereor suspicari simile quid circa Saturnum : quare enim
modo oblonga specie, modo duabus stellis latera tegentibus comitatus, apparet?
Sed hic adhuc me contineo.
Interim an sidera haec erratica, an fixa sint, haereo ; inclino tamen in errones,
prò quibus argumenta non panca, licet subobscura, militant: sed haec suo tempore,
quemadmodum et de motu, de figura, quantitate, recessu a Sole, et reliquis affectio-
nibus. Subit opinari, a Sole usque ad Mercurium et Venerem, in distantia et pro-
portione debita, versari errones quamplurimos, e quibus nobis soli ii innotescant,
qui Solem motu suo incurrant. Si fieri posset, de quo necdum penitus desperavi,
ut stellas etiam Soli propinquas contemplaremur, lis haec tota decideretur. Vale.
die Decembris, anno 1611.
Tuus
Apélles lafens post tàbidam.