Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
96 |
Nobilibus viris, universitati et hominibus civitatis nostre Sulmonis, fidelibus nobis sincere dilectis. Gratiam et bonam voluntatem gratis exhibere ad collationes beneficat ex debito naturalitatis adstringimur, sed illis qui pro nobis personarum et rerum dispendia subierunt obnoxius obligamur. Sane fuit noviter pro parte vestra dictorum hominum dicte civitatis nostre Sulmonis, per vestros sindicos presentes in nostra curia, expositio facta nobis quod vos, tam pro fama et bono nomine vestris, tam pro aliquo commodo reportando, cuperetis in ipsa civitate nostra Sulmone siclam ordinare et facere, super quam consensum per nostram majestatem prestandum ipsi sindici nomine et pro parte vestra humiliter postularunt. Nos vero, vobis et beneplacitis vestris quantum in nobis est viis omnibus exquisitis annuentes, maxime ubi cernimus vestrum imminere proficuum, consideratione presertim vestre fidelitatis intemerate quam ad nostram gessistis et geritis majestatem a qua, nedum ipsa, verum etiam et majora rationabiliter promeretis, his propterea et aliis considerationibus et causis mentem nostram moventibus inducti, supradictis universitati et hominibus dicte civitatis nostre Sulmonis tenore presentium, de certa nostra scientia et gratia speciali, tanquam benemerentibus, ex nunc in antea et usque ad nostram beneplacitum, liberam omnimodam et plenariam potestatem concedimus impartimur et tradimus quod ex nunc in antea de cetero, et usquedum nostrum perduraverit beneplacitum, in ipsa nostra civitate Sulmone siclam exerceri facere pro vestro libitu valeatis, et cudere infrascriptas monetas, videlicet:
mezzaninos argenteos, et de argento carolenorum, quemlibet scilicet eorum medium carolenum seu gigliatum constituentem, cum imaginibus et literarum nota legibili, demonstrantem majestatis nostre nomen impressione et clara visione;
bolognenos de argento, de liga bolognenorum, ita quod quinquaginta ipsorum ducatum constituant;
tornienses, valoris duorum denariorum, et