Apri il menu principale

XXVII

Feralis tumulus: calathis date lilia plenis.
Pallentes spargam violas, luteosque hyacinthos,
Et super imponam tumulo solemnia verba:
Hic iacet ille ovium Custos, notissimus, hic est
Ille decus nemorum, Pastorum gloria Thyrsis.

MELIBOEUS.



     Qua stat Sylvani procera cum fronte Cupressus,
Hic inter flores, et puri litora rivi
Ara mihi assurget; validi date munera Bacchi.
Circum plena novo fundam carchesia lacte,
Castaneasque, nuces, et pocula pinguis olivi,
Et duro incidam Cyparissi in cortice carmen:
Surgite, Pastores, Aram redimite Chorimbis,
Funereos lustrate focos: haec dona quotannis
Ferte sacris hilares, poscit nam talia Thyrsis.

DAMON.



     Mollia qua mitis diffundit gramina vallis,
Indicam Arcadias festum solemne per oras.
Hic mea Cloris humum fragranti germine sparget;
Hic retinet modulos Evergius Andaniates,
Doctus et ipse levi calamos inflare labello,
Doctior aere tubae Latias memorare per urbes
Grandia facta Ducum: cui si non Mantua caedit,
Proximus huic tamen Ascreos invadit honores.
Hos pariter Lycidas incidit in Illice versus:
Thyrsis Leucasius crudeli en morte peremptus.
leu lacryment Musae, lacrymet Cyrrhaeus Apollo:
Dumque Ilex crescet, crescent quoque carmina nostra,
Thyrsidis et laudes, atque eius gloria crescet.